DISSERTATIONES
Dissertationes asterisco signatae adscriptae sunt margini codicis qui nunc est in bibliotheca Eugenii Sabaudii principis, quibus aliae sunt posteriores.
IUNUM EX PERPETUIS HUIUSOPERIS ARGUMENTIS
(pag. 98, n. 1).
Heroicum ius omne antiquum romanum, qua publicum, qua privatum.
[1] Et sane per hos utrosque libros id, veluti perpetuum argumentum, disseritur: omne ius romanum antiquum, in omnibus eius patribus, vel iis ipsis in quibus hactenus romanorum proprium putatum est, id omne ius heroicum fuisse. Heroicum, sive poeticum, romanum regnum; romanos quirites, heroes romanos; ius quiritium, ius heroicum, ex quo patres romani, ut prisci heroes, auspicia, agrum, ius, connubia, imperia, sacerdotia plebi habuere incommunicata; heroicas clientelas, in quarum parte erat ut heroes docerent ad sua asyla receptos homines fas deorum, unde romanis mansere clientelae per quas patricii plebeios docerent iura; ac proinde ius arcanum romanum heroicum quoque; heroicam priscam iurisprudentiam rigidam; heroicam antiquam severitatem poenarum; ius optimum, sive ius romanorum quiritium, ius fortium romanorum, heroicum, quo in Latium, Italiam, provincias romanum imperium prolatum est; heroicas romanorum nuptias, uxorum coemptiones; heroicam ipsam, quam romanorum dicunt propriam, patriam potestatem; perpetuam foeminarum tutelam heroicam; heroicam iustam romanam aetatem; suitatem, adgnationes, gentilitates heroicas; heroicas usucapiones, stipulationes,
mancipationes ac proinde omnes actus legitimos; atque adeo priscos omnes romanos mores fuisse heroicos.Romani gentium heroes.
[2] Quibus apud alias gentes, sive ab ipsa forma rerumpublicarum, vel libera, ut inter graecos, vel monarchica, ut inter siculos et orientales, iamdiu resolutis, aut rebuspublicis optimatium, sive heroicis regnis, vel ex libertate mixtis, ut carthaginiensium, aut meris, ut hispanorum, gallorum, britannorum, in ditionem potestatemque romanam venientibus et in provincias redactis, ac proinde omnibus suo cuiusque iure optimo per victorias mulctatis, soli ferme in orbe terrarum romani heroicos mores legibus domi, virtute foris — et ideo virtute foris quia legibus domi, — custodiere, eaque custodia communia heroum iura fecere propria, et, quia custodiendo fecere propria, romani heroes gentium fuere.
IIFEUDA HEROICAE ORIGINIS ESSE
(pag. 223, n. 1).
[1] Cumque his congruit quod passim in barbaricis historiis narratur, quod gentis victricis principes una cum summo duce suo ditiones sibi consensu dividebant et praecipuam duci dabant; ad ipsissimum instar quo bellicae praedae inter heroes apud Homerum memorantur divisae. Eae namque coram exercitu omnes exponebantur, et sortito dividebantur inter heroes ex ipsorum consilio (Iliad.,xix). Quare Achilles Patroclo dicit Chryseidem sibi sortito evenisse virtutis praemio in praedarum divisione facta a «filiis Achivorum» (Iliad.,xv) summaque iniuria se ab Agamemnone affectum, qui, non contentus sua praecipua Briseide, illam sibi eripuerit66 (unde perpetua Achillis ira et dolor per universamIliadem diffusus); et inOdyssea,xi67, «filii achivorum» et Pallas Minerva Ulyssi arma Achillis adiudicasse memorantur. Ex quibus locis homericis haec conficiuntur:
i
Minerva heroes in consilio, Pallas iidem in concione.
[2] Minervam esse characterem heroum in consilio, Palladem heroum in concione, quales numero et saepe nos in his libris enarravimus.
ii
«Filii achivorum» graeci patricii.
[3] Graecis «heroes» esse qui essent certi filii, ut romanis «patricii» qui certos patres haberent, cum in Homero «heroes» perpetua periphrasi «filii achivorum» describantur.
iii
Feuda ius gentium antiquissimarum.
[4] Recurrentibus iisdem violentiae moribus, eadem redire iura; et sic feuda non esse novum ius gentium a barbaris per Europam introductum, ut Grotius putabat, sed ius gentium antiquissimum, quantum Homerus antiquus est, in parte tamen diversum.
iv
[5] Ductores barbarorum in Europam gentium fuisse ut Agamemnon ductor graecorum ad Troiam.
v
Eaque [feuda] ex clientelis orta.
[6] Has ditionum divisiones foris factas a barbaris gentibus quae Europam inundarunt, satis aperte docere ab ipsis domi celebratas fuisse clientelas; uti re ipsa plurimum in Germania clientelas celebratas Tacitus narrat,De moribus Germanorum68, unde fuere gentes quae inundarunt Europam: ita ut earum gentium principes cum suis quisque clientibus in bella profecti sint, iique suorum clientum proprium ductum propriumque imperium habuerint, ut graeci heroes cum suis
quisque plebibus ad Troiam profecti sunt; suntque famuli, qui apud suum quemque heroem in eo bello pugnare passim ab Homero narrantur. Et sic clientelae, domi custoditae inter Germanos, feuda foris ab Germanis per universam Europam progenuere.Observatio
Antiquum «ius quiritium» feudale quoddam —
Nostratia feuda Homeri tempore.
[7] Tantum igitur abest ut mireris quod ius romanorum quiritium hoc et posteriore libro dixerim «ius quoddam fuisse feudale romanorum», quod feuda eadem ipsissima, qua apud nos sunt natura, fuerint aetate heroum. Quam ad rem confirmandam luculentissimus est Homeri locus, et tam disertis verbis conceptus, ut eruditi omnes prorsus caecutierint, qui eum hactenus inobservatum transmisere. Is est inIliadis libro de legatione69, ubi Agamemnon, per Phoenicem, Diomedem Ulyssemque legatos, Achillem orat ut iram mitiget, sibique placatus, graecis, de summa rerum laborantibus, opem ferat; eique, inter cetera quae basilice profert, se tres filias habere ait; quam earum maxime optet, nuptum ei daturum pollicetur, et dotis nomine septem oppida pastoribus et opilionibus celebrata, qui eum ut deum alterum colent (en obsequium) et sub eius sceptro ipsi tributum pendent (en operarum praecium, quod nunc senioribus vassalli pendunt), eamque sibi habeat sine ulla dote coemptam. Haec certe nostrorum temporum feuda sunt, quae, nisi Homerus poetico oestro providerit, non aliunde quam ex clientelis oriri potuerunt. Clientelas autem, ius omnium primarum gentium, et Germanorum praeter ceteros, a quibus feuda per Europam omnem diffusa sunt, per ea, quae in his libris diximus, certo constat; et Romulum clientelas in suam civitatem introduxisse, post Plutarchum omnes conveniunt.
IIIGIGANTUM MYTHOLOGIA
(pag. 356, n. 1).
[1] De hac gigantum traditione, quam, sacris libris consignatam, tum naturali, tum civili historia confirmavimus, prima ferme omnium fabula concepta est. Et, quia omnium ferme prima — ut plane intelligatur qua ratione, rudissimorum hominum et linguae inopia summe laborantium incertis longisque traditionibus, fabulae, sine ullo hominum consilio, quinimmo plurima naturae necessitate, sint suis tenebris involutae, ut in notis paullo infra de fabulis omnibus generatim dicemus70, — iccirco mythologiam prolixius exequi placuit.
[2] Gigantes Terrae filii. Ipsum fabulae initium perperam positum. Nam, in errore concepti et incertis seminibus, erant ex Chao nati: at, postquam fulmine victi sunt, se «Terrae filios» appellarunt, de quibus filiis Terra est dicta «deorum mater», ut alibi vidimus.
[3] Ingentibus corporibus, quod demonstratum. Sed posteriores poetae, ut fit in magnarum rerum traditionibus, ita auxere corporum enormitatem, ut Homerus describit in Polyphemo, qui quum mare ingressus est, Ulyssem insecuturus, pelagus regurgitavit ad litora71.
[4] Bellum indicunt Iovi, quem affectant de caelo deiicere. At quodnam bellum cum Iove, quem errones impii nesciebant?
[5] Sequentes poetae hanc gigantum erronum impietatem, quia fulmine victi sunt, hinc errantes bellum fecere: quem errorem cetera, quae de gigantum bello narrant, falsa quidem, sed ex nostrae historiae veris consequuntur.
[6] Nam montes montibus imponunt. Ubi et fabulae partes perperam collocatae. Quam hyperbolem fabulae id verum fecit: quod, fulmine audito, gigantes, summa religione perterriti, se in montanis lucis abdidere.
[7] Aquila Iovi gigantum bellum obnunciat — aquila Iovis nuncia ad homines per auspicia ab hominibus facta ad Iovem, — et aquila in eo bello Iovi ministrat fulmina. Composita duo potissima divinationis argumenta, nempe aquila et fulmen; sed id quoque etiam praepostere narratum. Nam gigantes, fulmine ab impia erronum vita deterriti, maiorum avium, quas «aquilas», ut alibi demonstravimus, prisci dixere, auspicia secuti, in lucos cum foemina quisque sibi auspicato capta concessere.
[8] Iupiter fulmine gigantes profligat. Nam fulmine eos ab impia erronum vita deterruit; et aquila et fulmine divinatio, et divinatione deorum religiones occiduis gentibus, graecis maxime latinisque, fundatae.
[9] Gigantes sub montibus consepulti. Quia, aquilas in submontanis, ubi sedes habent ac proinde nidos faciunt, secuti, quia omnes aves ad fontes nidificant, divino aquae perennis beneficio primo omnium accepto, in submontanis haesere.
[10] Gigantes sub montibus ignes evomunt. Qui submontanas incendere sylvas, in quas sive ador seu far severe. Ex horum numero Tytius cauti affixus — gigantes in montanis haerentes, — cui iecur ab aquila aeternum voratur — qui acerrimis stimulis religionis perpetuisque stimulatur et pungitur.
[11] Homerus de gigantibus haec narrat in Polyphemo:
[12] Primum fuisse inhospitales. Nam, per montium lucos dispalati, aliique ab aliis secreti, ut ipse quoque Homerus tradit, sua tantum curabant72.
[13] Hinc, in admirationem feritatis, postea confictum humanis carnibus vesci73. Illud autem verum: naturae sponte natis victitasse; sed praepostere, cum id a gigantibus erronibus factum sit. Nam certis haerentes sedibus industria sibi fructus invenere et pasturam exercuisse, quam nos post agriculturam narravimus introductam.
[14] In uxores et filios habuisse potestatem74. Namque ii certas uxores et ex iis certas familias habuerunt, in quas patria exercebant imperia.
[15] Ex gigantum erronum impietate impium Polyphemum facit, ut, si eum incedat libido, cum Iove ipso gerere inimicitias sustineat75. Sed praeposteram arguit narrationem, quod vatem inter gigantes consenuisse ipse Polyphemus excaecatus memoret, qui sibi eum ab Ulysse casum cecinerat76. Quod significat et connubia et familias inter gigantes auspiciis et divinatione, ac proinde deorum religione, fundatas.
[16] Speluncas in montibus habitasse77. Quod sane verum.
[17] Fuisse monoculos78. Id ex lucis confictum; nam, ut in lucis aliqua ex parte caelum observarent auspicia capturi, alicubi delucarunt lucos. Et ita verum quod grammatici docent: «lucum» inde quod non luceat dictum; et tamen «lucum» a «luci», sive ab ea parte qua luceret, appellatum. Posteriores poetae ex harum rerum ignoratione hos lucos veluti unos oculos gigantum frontibus affinxere.
[18] Ulyssem praeusta trabe Polyphemum excaecasse79. Haec sunt prima arma quibus primi gentium pugnarunt. Cum enim nondum ferri innotuisset usus, hastas igne acuebant; unde «praeustae sudes» celebre armorum genus barbaris mansit, ut romani historici passim memorant.
IV[DE HOMERO EIUSQUE UTROQUE POEMATE]
In exornationem perpetuam capitis xii partis ii
(pag. 378, n. 3).
[i]
De poeseos origine
[1] Sed, ut quae de poeseos origine hoc capite disseruimus, gravissime, quantum est, confirmemus, de Homero eiusque utroque poemate quaedam ad hanc rem plurimum facientia aliquanto curatius videamus.
[ii]
De Homeri aetate
[2] Quae ut constabiliantur universa, ante omnia est Homeri aetas definienda. Cumque apud graecos nulla inveniatur conscriptio poematis Homeri vetustior, ut scribit Iosephus primo libroContra Apionem80, quid nobis superest nisi ut Homeri aetatem Homero ipso probemus?
Homeri aetate omnia certamina olympica:
currus desultorii, ludus annuli equester, lusus talorum.
[3] Achilles in Patrocli funere81 edit omnium certaminum genera, quae postea in ludis olympicis iam humanissima Graecia
spectavit. Quin graeci heroes ad Troiam in desultoriis curribus pugnant; et proci apud Penelopem equestri annuli ludo exercentur82, quae sunt egregiae dexteritatis specimina; iidemque colludunt talis83, qui lusus graecos romanosque vel excultissimos detinebat.Ars caelatoria, hortorum deliciae, aedium magnificentia.
[4] Iam ut taceam in aere, auro, argentove caelandi artem, et Alcinoi tum hortorum delicias, tum regiarum aedium magnificentiam84, quae demus Platoni, oestro poetico Homerum in idea, sive, ut latini dicunt, genere quodam descripsisse.
Commercia externa.
[5] Commercia externa certe inter ipsos saltem graecos non solum terra, sed mari quoque celebrata, ut Penelope doleat Telemachum errare commerciorum expertem85; et Eurialus phaeax Ulyssi, ignoto erroni, excusanti certamen, dicat eum non esse heroem, qui athleta non sit, sed navis magistrum, vecturae, viaticorum et lucri rapacis callidum86.
Merces exoticae: ebur, purpura, thus arabicum, electrum,
byssus, vestes phrygiae, variae, suffibiatae.
[6] Procul dubio Homeri tempore exoticae merces foris ad graecos importatae, unde nota Homero ebur, purpura, thus arabicum, quo in Papho Veneris antrum odorum87; electrum, et ex electro gemmata monilia88; byssus arida tunica caepe tenuior89; vestes ex phrygio opere; vestes autem variae in usu phaeacibus90, et inter procorum munera vestis dono danda
Penelopi, aureis suffulta fibulis, quae flexiles porro congruerent91, vestis genus quod hac mollissima aetate vix tandem inventum est.Cedrus, cedri fumus.
[7] Sed, et quod in romanorum postremo luxu fuit, cedrus, ex quo ligni genere Priami currus factus, quo ad Achillem devectus est, quod varias pulchrasque exhibebat figuras92; sed, et quod neque luxus romanus excogitavit, cedri fumus quo Calypso antrum suffumigabat93. Quae omnia certe Homerus oestro intelligere haud potuit.
Balnea calida, chori cubicula —
Psaltatio effoeminata, pueri delicati, viri molles.
[8] Qua ratione transmitto apud Circem delicatissima balnea94, et Phaeaces balneis calidis foveri, choris psallere, dormire in cubiculis95; et quod Priamus, amisso Hectore aliisque fortibus filiis, queratur sibi filios nequam esse superstites, tantum optimos psaltores96; pueros, qui proci ministrant, pulchros, flavicomos, pereleganter vestitos97; et viris aeque ac foeminis comae studium, quod Paridi, veluti effoeminato, Hector et Diomedes obiiciunt98.
Ciborum historia — Piscatio.
[9] Et quamvis homerici heroes carnibus tantum assis vescantur (qui cibus omnium maxime simplex est, utpote ad quem conficiendum solo igne opus sit, in quem carnes proiiciantur; nam deinde carnes elixae sunt, ad quod et ignis et aqua et lebetes sunt necessarii; tandem cibi iurulenti excogitati, in quibus, praeter haec omnia, sumen quoque est colliquandum),
et delicatissimus heroum cibus narretur farina cum caseo et melle commixta99; tamen in duabus100 comparationibus meminit piscationis, et Ulysses, fictus erro pauper, proco stipem rogans, dicit «deos regibus hospitalibus dare piscosum mare»101. Et nos in his libris etNotis demonstravimus diu gentes summam maris habuisse religionem.Mulctae pro caedibus cur in mundi primordiis?
cur inter posteriores barbaros?
[10] Videamus nunc Homeri tempore: quae respublicae? In Achillis clypeo Homerus describit mulctas pro caede et oratores reorum caussas dicere in concione102; et nos demonstravimus in his libris poenas in primis rebuspublicis, utpote optimatium, severissimas esse dictatas — quod horatiano iudicio inter romanos, exemplis Charondae inter thurios, Zaleuci inter locrenses, et legibus Draconis quas atheniensibus sanguine scripsisse dictus est, et severitate poenarum praenimia legeXII Tabularum, quas romani a prioribus gentibus accepere, graviter demonstravimus, — et serae libertatis esse deprecari apud populum vel mites poenas. Nam quod Deus, per occisi Abelis occasionem, pro occiso homine mulctas sanciat, id dandum hominum raritati in ipsis mundi primordiis; et quod Grotius in notis ad librosDe iure belli et pacis quamplurimarum gentium barbararum leges numeret, quae edicunt pro caedibus mulctas, id temporum crudelitati et avaritiae tribuendum. Cum enim nuper crudelissimis bellis Europam inundassent, et pecuniam summe admirarentur, non poenis, sed mulctis a pravis facinoribus erant sane deterrendi.
Litium multitudo.
[11] Tandem Ulysses narratur de caprifico, ad quem se attinuerat, ne a Scylla voraretur, dum navim Scylla revomebat,
in eam ita lassum desiluisse ut iudex, qui multorum litigantium caussas iudicavit, a foro surgit ad prandium103. Quod est argumentum satis adultae calumniae et iamdiu antiqui moris exuti.Aetas Homeri demonstrata.
[12] Maxime autem adversantes de Homeri aetate sententiae sunt: una opinantium eum vixisse belli troiani tempore, nempe ad sexaginta annos postquam Theseus Athenas fundarat; altera opinantium eum quadringentis sexaginta post troianum bellum annis vixisse, nempe regnante inter romanos Numa. Igitur eo graecorum cultu, humanitate, luxu, deliciis, fraudibus, libertate, pro meo merito iure in posteriorem sententiam concedo, utpote Homero ipso demonstratam; ut neque pro hac posteriori sententia Homerus Aegyptum adire potuerit, cum etiam sic vixerit ante Psammeticum, quo tempore Aegyptus exteris omnibus occlusa erat.
[13] Ex hac dissertatione duo magni momenti corollaria confeceris.
i
Scriptura vulgaris nondum Homeri aetate.
[14] Scripturam vulgarem inter graecos nondum sextaseptima olympiade repertam esse: nam in toto Homero semel literarum fit mentio, nempe quas Praetus Bellerophonti exitiales socero scribit, quas per σήματα scriptas diserte narrat, per signa, seu characteribus heroicis exaratas104.
ii
Traditiones poeticae ante et post Homerum corruptae.
[15] Traditiones poeticas, sive fabulas, ad Homerum tot saeculorum excursu multum corruptas pervenisse, et post Homerum etiam esse depravatas; cum neque ipse Homerus literis
vulgaribus sua poemata commissa reliquerit, sed, per cantus memoria conservata, diu post scripturae vulgari mandata sint, ut Iosephus loco superiore testatur.[iii]
Homeri tempore graecos externarum
gentium imperitos
[16] At enim Homerus saepe Oceanum «deorum parentem» appellat; et, ubi Achilles se, ex Thetide marina dea natum, praestantiori iactat origine quam Pelegonis, ex Axio flumine orti, dicit ab Oceano flumina, fontes, profundos puteos originem ducere105; et narrat Ulyssem106 in Aegypto eum Proteo marino numine luctasse, qui in omnium rerum formas convertebatur: quibus locis aquam rerum omnium principium ab aegyptiis didicisse satis aperte probare videtur. Item narrat Thoni uxorem aegyptiam Helenae nepente donasse107; narrat a Creta in Aegyptum iter esse, flante Borea, quinque dierum, et inde Ulyssem ad Aegyptios delatum108; narrat postremo Thebas centum portarum, celebrem Aegypti urbem109: quae omnia confirmant Aegyptum Homero cognitam. Quin his ego addo Homerum memorare phoenices, a quorum rege110 narrat muneribus ornatam Helenam; memorare Ethiopiam, et ubi Thetis Achilli dicit deos eo epulatum ivisse viginti dies111, et ubi aethiopes in orientales et occidentales partitur112; in Menelai et Ulyssis erroribus memorare etiam Lybiam113.
Homero ignota Phoenicia.
[17] Sed quanti haec! cum idem Homerus narret Mercurium ad Ogygiam, Calypsus insulam, in Phoenicio mari sitam, difficillimum habuisse iter114, quod litora vicina nulla essent, ubi in templis diis sacra fierent. Tam longe graecis Phoenicii maris insula, ut nunc nobis America, videbatur? quod si Phoeniciam Homeri aetate graeci commearent, quae Homeri frons narrantis, eo deos, et quidem alatos, difficillimum habere iter? At Homerus fidem ab auditoribus promeret, cum Alcinous dicat Ulyssi, se ei navem daturum, qua in patriam reducatur, vel, si opus sit, Euboeam usque vecturam, «quam — inquit — qui viderunt, dicunt quam longissime sitam»115. Ex qua Alcinoi confessione longissima graecorum navigatio Homeri tempore erat a Phaeacia, sive Corcyra, Euboeam usque: quod iter Graeciam universam a mari describit; et tamen phaeaces dicit rei nauticae peritissimos116, qui sine gubernaculo navigent.
Homeri patria Samus demonstratur.
[18] Ex quo loco bellissime demonstratur Homerus fuisse ex Graeciae parte magis occidua: cumque, inter alias satis multas graecas civitates, samii, apud Ciceronem in orationePro Archia117, eum civem vindicent suum, et Samus in magis occidua Graeciae parte sit posita, Homerus est samiis adiudicandus. Atque inde est quod vicini Ulyssis potissimum, non Menelai, non Diomedis, errores narret, et proximae Siciliae, Italiae, Phaeaciae historiisOdysseam exornet; neque graecos appellet «argivos» vel «pelasgos», nomina remotiorum graecarum gentium propria, sed «achivos», quod nomen postea proximis achaeis permansit. Coniecturam adprobat mirum gentis acumen, ex qua Phythagoras, italicae et graecanicae
philosophiae sublimioris magnum incrementum. Praeclara samiorum gloria ab se duo maxima graecae sapientiae decora prodiisse!Homero ignota Aegyptus, ignota Italia.
[19] Sed ad rem, neque Aegyptum, neque adeo Italiam graecis Homeri tempore cognitas, duo eiusdem loci indubitanter demonstrant. De Aegypto ille, ubi, dum Menelaus narrat Telemacho se diu in Aegypti Pharo detentum, describit eam insulam tam longe a continenti sitam, quantum exonerata navis secundo vento perpetuum diem navigaret118. Sed enim Pharus tam prope continentem adiacet, ut interiectis molibus Alexandriae portum, qualem Iulius Caesar describit119, effecerit. Alter locus est de Italia, Circaei, quam urbem insulam Homerus facit120, cum ea in continenti sita esset. Si igitur Homeri tempore graeci in Aegyptum Italiamque commearent, Homerus satis improbe mentiri videretur, et omnem fidem suis poematis abrogaret.
[20] Quid igitur statuendum? Homeri tempore graecos externarum gentium adhuc fuisse imperitos; et phoenices omne internum mare lucri caussa percurrere, ut pluribus in locis ipse Homerus testatur inOdyssea, et ad maritimas graecas urbes merces, quas supra diximus, exoticas, ut in Eumaei urbem electrum et ex electro gemmata monilia121, aliasque quas ipse nugas appellat, et cum iis externarum nationum quoque notitias importare.
De primis coloniis.
[21] Ex dictis corollarium maximi momenti eruas, licet: quod — si ante Homerum coloniae in Italiam deductae sunt, ut ab trecentis ante annis deductas esse probavimus (hac parte posteriore, capitexiii, corollario ultimo), et Italia Homeri tempore graecis ignota — eas alius generis colonias fuisse necesse est quam quas in terras victas victores deducunt, quae cum
gente principe civitatem communicant. De quibus disseremus in notis ad caputxvii122, ubi enumerantur ex Tanai et Sesostride, quales explicavimus, consectanea.[iv]
De primarum vocum alienatione
[22] At enim fabulae, multo ante Homeri tempora inventae, tradunt ab Hesperia Herculem aurea reportasse poma et Caci boves abegisse; et priorem Hercule Atlantem in Mauritania humeris sustinere caelum, in quo labore Hercules Atlanti successit; Perseum in Aethiopia Andromedam liberasse; argonautarum expeditionem in Pontum et Bacchi ab indis reportatas victorias; atque, eodem Thebarum nomine, et celeberrima Aegypti et antiquissima urbs in Boeotia appellatae.
[23] Heic antiquitatis hactenus obscurissimis rebus ingentem lucem ex nostris principiis allaturum spero, si haec duo vera, quae iam demonstravimus, concedantur:
[24]i. Homerum ad quingentos annos post seculum heroicum floruisse («seculum heroicum», quod chronologi designant, accipio: nam quod nos definimus, ad Homerum usque perdurat).
[25]ii. Homeri aetate nondum vulgarem scripturam inventam.
[26] Quibus datis, de his fabulis graecorum, nisi gravius, idem certe est iudicandum quod de nostrarum civitatum antiquitatibus, quae a barbaris per multa rudia literarum secula ad nos pervenerunt. Quas vulgus omnino credit: acrioris autem iudicii homines aut prorsus falsas aut veras magna ex parte falsis commixtas iudicant.
Philologiae assiomata.
[27] Eius effecti praecipuam caussam coniicio vocum primarum alienationem ab ipsarum significatione nativa, temporum
successu, necessario factam. De qua ut disseramus, haec duo in antecessum sunt statuenda:[28]i. De antiquo terrarum orbe universo profanas notitias nobis non alia via quam per graecos traditas esse.
[29]ii. Principio voces inter graecos brevi contentos orbe natas, deinde prolatione gentis prolatas esse.
[30] Hinc sequentia tanquam consectanea enarrantur.
i
Primus graecis Oceanus.
[31] Oceanus principio quodvis oculis interminatum mare significavit, ut Homerus, praeter locos alios utriusque poematis, Vulcani insulam dicit Oceano circumfusam123. Quare non est necesse ut de Oceano extra Columnas accipiatur Neptunus, qui perpetuo adiuncto ab Homero appellatur Ἐννοσίγαιος124, «terras complectens», cum de quaque insula principio dictum acciperetur; neque de Oceano glaciali intelligendum quum Homerus dicit celestem currum nunquam in Oceanum occidere125, cum cuivis altum mare totam noctem naviganti eius planetae phoenomenum innotescat. Deinde, penetratis Herculis Columnis, mare, quod universam ambit terram, «Oceanus» dictus est.
ii
Primus Olympus.
[32] Olympus, certe Homeri tempore deorum sedes, ipse montis vertex putatus, a quo modo «bacchatus», modo «nivosus», nempe in pendicibus, modo «supra nubes, pluvias, nives ventosque semper serenus et circumfulgens» in iugo, per quod dispositae deorum sedes narrantur. Deinde, graecorum mentibus in immensum expatiantibus, Olympus caelum, omnia complectens sydera, dictus mansit.
iii
Hesperia prima, Hesperia secunda, Hesperia tertia.
[33] Ad hoc utrumque exemplum illa fuisse necesse est: Hesperiam principio dictam graecis occiduam Graeciae plagam, ubi ipsis stella Hesperus occidere videretur; deinde, retecta iisdem Italia, ob situs similitudinem, «Hesperiam» graecis Italiam fuisse, quae, prae occidua Graeciae particula, «Hesperia magna» dicta poetis mansit; tandem cognitam Hispaniam, ultimam ab occidua plaga terrarum, «Hesperiam» dictam mansisse. Qua ratione verisimile illud fit: Herculem ab Hesperia, nempe aliqua occidua Graeciae parte, a Caco abegisse boves et aurea poma reportasse.
iv
Primus Atlas — Primae Herculis columnae.
[34] Sic Atlas graecis fuerit principio quivis altissimus mons, qui aliquem ipsis terrae orbem terminaret. Nam qua ratione illa mundani systematis tam rudis apud Homerum opinio nasci potuit — Atlantem sustinere columnas quae coelum terrasque complecterentur — nisi inter rudissimos homines, qui in altissimorum montium convallibus agerent, et montibus, quibus conclusi essent, tanquam pueri, universum terminari putarent? Deinde ad ultimos ab occidua orbis terrarum plaga montes, ex eadem rationis similitudine, ea vox translata est; et ab eadem parte Abylas et Calpe inde «Herculis Columnae» appellatae, qui Atlanti in caeli onere sustentando successit.
v
Primae Aethiopia seu prima Africa.
[35] Sic Aethiopiam, seu Mauritaniam, principio fuisse Peloponnesum dicendum est, namque in hoc libro diximus ad Herodotum126 pervenisse traditionem principio aethiopes albos
pulchrosque fuisse. Deinde, ob situs similitudinem, Aethiopiam, quam nunc sentimus, dictam mansisse. Et ita fit verisimile Perseum, graecum certe heroem, in Aethiopia praeclara quae narrantur edidisse facinora. An Peloponnesus ab hac ultima antiquitate etiamnum appellata «Morea»?127.vi
Prima Europa — Prima Asia — Asia maior — Hesperia parva.
[36] Eadem ratione Graecia prima Europa, quam Iupiter, in taurum conversus, ex Asia per mare rapuit, et Ionia graecis prima Asia fuerit oportet: sed, in omnem orientem plagam «Asiae» vocabulo postea propagato, Ionia dicta «Asia minor» mansit, et nomen «Asiae maioris» exolevit. Ad illud, e converso, instar, quo prima Hesperia fuit occidua Graeciae pars, deinde, in ampliorem occidentem plagam, nempe Italiam, eo prolato vocabulo, Italia dicta «Hesperia magna» est, et «parvae Hesperiae» vox exolevit.
vii
Primi indi.
[37] Ex hoc genere verisimile fit Bacchum, graecum certe heroem, ad indos penetrasse et inde rediisse victorem, nempe in ultimam Graeciae partem orientalem versus meridiem: qua similitudine postea India, cognita, est appellata.
viii
Primi colchi.
[38] Sic colchorum, non illa penitissima Maris Euxini regio, quam dominatus postea Mithridates, sed aliquam graecis proximam eius maris oram, a qua fortasse «Ponti» nomen accepit, atque in eam argonautae suam expeditionem fecisse. In quibus ipse Orpheus numeratur, nempe graeci de ferino victu recens
ad humanitatem redacti, et Hercules, nempe heroes qui primi civitates fundarunt. Certe Aeeta, Medeae pater, ex Chalcide, Euboeae urbe, in hac ipsa fabula memoratur128.ix
Primae graecis Thebae.
[39] Sic, ex similitudine item aliqua Thebarum in Boeotia, a graecis aegyptias dictas esse necesse est, quae alio nomine ab aegyptiis appellarentur: cum etiamnum in Hungaria eaedem urbes alio nomine ab hungaris, alio a germanis, alio a turcis, alio latine graeceve appellentur.
x
Primi equi Zephyri pulli.
[40] Sic sedantur illa quae homericos torquent interpretes: achillaei currus equos, ex Zephyro natos, ex ultima Hispania venisse, quod Homerus dicat genitos iuxta fluentem Oceani129. Nam non ultra est ut Oceanus aetate Homeri accipiatur ultra Columnas, et commode de prima Hiberia eos equos deductos esse dici deinceps potest: quin Aeneas in oratione ad Achillem narrat Boream Erichtonii equas fecisse gravidas130.
xi
Primi lotophagi.
[41] Sic lotophagos fuisse Homeri alios propiores, qui loto vescerentur; et sic verum, quod Homerus narrat131, Ulyssem Malειa ad Lotophagos novem dierum navigatione pervenisse. Qui locus, cum de lotophagis ultra Herculis Columnas, qui sic mansere dicti, acciperetur, iter vigintiduum et quingentum milliariorum spacio descriptum, novem dierum navigatione peractum, Eratosthenes in Homero notavit132.
xii
Primi lestrigones.
[42] Sic lestrigones fuisse, Homeri aetate, qui ex cognitis Graeciae gentibus, non ex toto terrarum orbe, longissimos dies, brevissimas noctes haberent: qui Homeri locus133 Aratum induxit134 ut eos sub capite Draconis collocaret. Sed postea nomen mansit genti quam in Sicilia Thucydides135, graecorum historicorum veracissimus, agnoscit: unde Homerus mendacii et Aratus erroris notati.
xiii
Primum oraculum dodonaeum.
[43] Sic dodonaeum oraculum ab Homero inter thesprotos ponitur136: deinde a graecis, ex caeremoniarum similitudine aliqua, in Thebis aegyptiis aliud celebre dictum est.
xiv
Primi cimmerii.
[44] Sic quoque rem comparatam esse necesse est cimmerios dictos qui, in septentrionali litore siti, a graecis non viderentur, et ita in imis terrarum agere crediti: deinde Inferi137 maris accolae, prope Cumas, ex vocis similitudine «cimmerii» ab Homero appellati138. Nam probabile omnino non est Ulyssem a Circe ad cimmerios, qui nunc dicuntur, navigasse ut viseret inferna loca, et uno die ad Circem rediisse139, nam sine ulla magica Circis arte ab Homero rediisse narratur.
[45] Quas omnes locorum similitudines non est necesse graecos ipsos observasse, cum verisimile, immo necessarium fuerit phoenices narrasse graecis.
[v]
Homerus graecarum traditionum historicus
[46] Ex hactenus dissertatis conficitur Homerum in suis fabularum argumentis verum fuisse historicum, et ob hanc primarum vocum alienationem falsum hactenus visum esse.
Iliadis mythologia historica — Hospes primus — Hospes secundus.
[47] Nam, ut deIliade prius dicamus, necesse est Paridem fuisse «hospitem», qualis principio latinis fuit «hostis», hoc est externus, qui ius haberet perpetuo de externis rapere, ut in his libris diximus, et inNotis gravius, infraDe primarum gentium inhospitalitate140, demonstrabimus; et Paridem characterem fuisse troianorum, qui de graecis plagis foeminas raperent, quarum Helenam fecere characterem. Temporis progressu, nativa «hospitis» significatione ad alienam translata, Paris, hospes hospitio ab argivis regibus receptus, iure hospitii violato, putatus est Helenam rapuisse.
Prima foedera natura orta.
[48] Bellum autem Graeciae natura foederatum fuit, quo plures populi graeci, de quibus troiani foeminas rapuerant, quisque, iunctis armis, suam iniuriam ulti sunt, haud aliter ac sabini, ob suas foeminas raptas, sociale contra romanos bellum gessere.
Achivi primi — Foedera sero ab aliis gentibus intellecta.
[49] Sed, «achivorum» appellatione postea ad graecos universos prolata, bellum ex hominum institutione foederatum habitum est, quo omnes Graeciae populi alienam iniuria ulti essent; et ita error nominis postea mature admonuit graecos
foedera, quae satis sero aliae gentes intellexerunt. Et sero intellexisse, ipsa forma optimatium reipublicae probat, cuius propria nota est tueri sua: quam formam heroicis temporibus late regnasse in his libris firmavimus, ut de Hispania, prae ceteris, dictum sit eam, postquam per partes victa est, suas vires intellexisse.Achivi secundi.
[50] At enim, cum postea graeci populi propriis vocabulis distincti sunt, «achivorum» commune nomen in ceteris est obscuratum: solis vero achaeis mansit et nomen et res, ut essent civitates aeterno foedere in unum systema compositae; ex quo genere helvetiorum prius, deinde hollandensium civitates sunt inter se foederatae. Praeterea, cum ius belli primitus tantum esset apud heroes, ut late in his libris disseruimus, ubi de iure quiritium publico agimus; et heroes principio «reges» omnes appellarentur, ut in his libris et latiusNotis probatur; ex tot regum iniuriis unam fecere. Cumque ex priorum poetarum errore graecos omnes ad unius regiae domus iniuriam ulciscendam foederatos poetae posteriores accepissent, eam iniuriam regiae domui, omnium graecarum splendidissimae, nempe argivorum, attribuere, et ex ea Helenam a Paride raptam suis traditionibus ad posteros transmisere.
Prima bella latrocinia — Primi «latrones».
[51] Postremo novem priores anni, quibus id bellum sine indictione gestum est (nam decimo post anno foedus belli caussa inter graecos troianosque ictum narratur), diserte probat omne anteactum tempus, quo prima bella in terris perpetua in his libris probavimus, quae proprie dicuntur «latrocinia», fuisse. Unde latinis, ad Plautum usque, mansit ut «latrones» milites dicerentur.
Odysseae mythologia historica.
[52] Ex hac eadem vocum primarum alienatione verum hactenus latuit alterius Homeri argumenti, de Ulyssis erroribus.
Nam quid est, post troianum bellum, tam frequentes heroum mari errores, Ulyssis, Menelai, Diomedis, Aeneae aliorumque, in ignotas terras, gentes urbesque; cum heroes iis longe priores, Hercules in ultimam Hispaniam, Perseus in longe mari dissitam Aethiopiam, Bacchus in remotissimos Indos, terrestria itinera, certa et explorata, tenuissent?Primi errones — Prima hospitia asyla.
[53] Celebre erronum et hospitiorum argumentum fecerant ab primis suis originibus errones prius mediterranei, deinde transmarini, qui in hospitia, sive asyla, ubique locorum recepti sunt, ex quibus clientelae deinde ortae. Postea, «transmarinorum erronum» ad eos qui vi tempestatum errant et «hospitiorum» ad externas amicitias prolatis vocabulis, vulgo factum ut heroes mari errantes ubique gentium hospitio recepti donisque aucti summa humanitate apud Homerum dimittantur, praeterquam apud inhospitales cyclopes: cum, ut demus maxime graecos publica amicitiae foedera, ac proinde privata quoque hospitia, mature intellexisse, tamen aliae gentes ferme omnes, vel ipsi aegyptii, diu post bellum troianum, immo ipsius Homeri aetate, durarunt inhospitales. Quod aliud sit argumentum Homeri aetate graecis externas gentes ignotas. Haec ipsa una, neque alia sane ratio, probabilem procorum fabulam facere omnino debet.
Procorum et Penelopes mythologia.
[54] Nam qui in hominum mentem venire potuit proceres Ithacae aliosque tanto numero Ulyssis regiam occupasse, et per ludos ac lusus ganeamque eius substantiam omnem absumere, invitamque Penelopem cum aliquo ipsorum adigere ad nuptias voluisse? Necesse omnino est: procos fuisse earum civitatum clientes, qui de regum substantia victitabant, in regum ordinem irrupisse, unde «reges» dicti, et regum quoque voluisse sibi communicare connubia, ut plebeii romani postea tentarunt et tenuerunt; Penelopem autem characterem esse foeminarum ex regum ordine, sive patricias, quae regum,
sive patrum, ordini custodiunt connubia; et bella civilia inde orta, quibus clientes, sive plebei, ab Ulysse et Telemacho, sive patribus, victi sunt.Ulyssis et Iri mythologia.
[55] Forsan similem historiam significavit Ulyssis cum Iro paupere pugna, ubi Irus, ab Ulysse afflictus, iacuit: nempe turbas agrarias, in quibus plebei pauperes victi sunt.
Panis mythologia.
[56] Per eum fortasse orbem alicubi heroum connubia plebibus communicata sunt, et Penelopes peperisse Pana ficta est: nempe peperisse filios ex divina, qua se ortos putabant heroes, et fera natura, ex qua plebei ab heroibus habebantur, ad ipsissimum illud instar, quo patres, adversus Canuleium, tribunum plebis, qui primus patrum connubia tentavit, dicunt141: «Auspiciorum... discrimine... sublato..., ferarum... ritu... promiscua connubia haberi..., ut qui natus sit, ignoret cuius sit sanguinis, quorum sacrorum; dimidius142 patrum sit, dimidius2 plebis, nec secum quidem ipse concors». De quibus monstris, neque de iis quae nunc sentimus, intelligenda omnino est lex romana, ut monstrosi partus in profluentam proiicerentur: nam leges de iis quae ut plurimum, non quae raro eveniunt, conceptae sunt, et nihil tam rarum quam monstra. At monstra fuere filii patricii sine patre: unde proprie locutus Pamphilus, qui, suspicans Philumenam non rite praegnantem, dicit «aliquid monstri alere»143. Ex qua heroica vetustate filii spurii, seu sine patre nati, in romanis legibus «monstra» mansere dicta, ut, in uno ex iuris responsis, clarus vir Dominicus Nicolai, acerrimi ingenii iurisconsulti, mihi amaro desiderio excolendi, filius Caravita, egregius caussarum patronus, ex Antonio Fabro inIurisprudentia papinianea observavit.
Poematum Homeri systema historicum.
[57] Igitur Homerus, ignoratione originum, quam fecerat primarum vocum alienatio, haec duo argumenta perturbate exposuit, quae, ordine enarrata, universam historiam temporis obscuri manifesto describunt: qua nempe narrantur errones mediterranei, asyla, clientelae prima agraria fundatae, plebes turbis agrariis coortae, et regum, seu patrum, ordo primum in terris natus, atque adeo regna heroica, sive respublicae optimatium constitutae. Deinde inter prima regna heroica ultro citroque rapinae; tum iusta, sive solenniter indicta, bella et, per externorum bellorum occasiones, nominis, seu gentis, seu linguae cognatione, foedera amicitiae caussa intellecta. Postremo bella civilia de connubiis imperiisque communicandis inter plebes et patres orta, et plebes victae. Hinc plebei, ut iras victorum effugerent, maris fortunae commissi et errones transmarini, unde transmarinae coloniae.
[vi]
Homerus ex nostra poeseos origine
suis auditoribus verisimilis
[58] Cum igitur poetae heroes, in quibus et ipsum Homerum censeo, fuerint rerum tempore obscuro gestarum historici, ut nos contra tria Varronis tempora disseruimus, res vulgo probabiles narrare debebant, nempe auditorum opinionibus aptas, ut fidem promererentur. Pro origine poeseos quam nuper reteximus, nec sane aliter, Homerus omnia suae aetati convenientia narrat, quae strictim enumerabimus.
Heroum gigantea corpora et vires.
[59] Et principio illa ingentia heroum corpora ingentesque vires et enormis Polyphemi moles, qui antiquiores heroes exhibet quam bellorum, probantur Homeri auditoribus, gigantum traditione apud ipsos perdurante.
Impossibilis deorum religio Homeri auditoribus credibilis.
[60] Ex qua etiam gigantum historia profluxit religio illa, qua dii deaeque heroibus homericis, modo palam, modo sub fictis, sive notis sive ignotis, personis, adsunt: qua religione, tanquam machina perpetua, utitur poeta ut suas fabulas sustineat vel exsolvat. Quod primi hominum, qui gentes fundarunt, fulmine primum audito, tanta religione falsa perculsi, ut, vicio affecta phantasia, omnia, quae viderent, audirent, memorarent, deos sibi videre crediderint: deinde, ea vi phantasiae elanguente, alii sibi videre deos visi sunt, alii non item.
Dii potentia aestimati.
[61] Deos autem adhuc potentia aestimabant: unde in Homero passim Iupiter deorum rex habitus, quod omnes viribus praestet, et praecipue in fabula de Iovis catena144. Quare facile persuasum homericae aetatis vulgo Diomedem, Minervae deae potentioris ope adiutum, Martem ac Venerem vulnerasse145, quae, in contentione deorum, ipsa Martem saxo ferit146, Venerem spoliat147, et Achilles non veretur cum Apolline ipso pugnare, si aequas cum eo vires haberet148.
Cur ius iniquum aequum putatum Homeri tempore?
[62] Ex qua religione ius illud heroicum aequum putatum, quo inter viribus inaequales nullam iuris aequi putat communionem Achilles, qui Hectori, secum ad pacta venire volenti, respondit: — Inter hominem et leonem pacta non iniri, neque lupos et agnos concordem gerere animum149. — Quae iusti opinio congruebat primis rebuspublicis, quas demostravimus esse
optimatium, in quibus plebei, quia infirmi, et heroes, quia fortes, nullam iuris aequi communionem habebant. Quod ad Legem usqueXII Tabularum inter romanos servatum, ut in fine huius operis dictum est.Unde heroum deorumque apud Homerum rusticitas?
[63] Ad haec, homines Homeri aetate ex fera exlegum origine multum adhuc silvestres ex suo ingenio ingenia deorum spectabant. Quare iis persuasa illa, quibus dii ultro citroque se incessunt, convicia: ut, in contentione, Mars Minervam «muscam caninam» vocet150: quid enim dedecere putarent deos, cum Agamemnon et Achilles, ille regum, hic heroum maximus, alius alium «canem» convicietur151, quae dicti inclementia, graeca humanitate exculta, vilissimos vix servos decebat, ut apud comicos videre est. Et probata quoque illa, in deorum pugna, quod Minerva saxo Martem ferit (quod in Homero telum heroicum est), pulsat Venerem spoliatque, et [Iuno] colaphum impingit Dianae152.
Et insignis heroum ferocia?
[64] Ex qua ipsa adhuc cruda originis feritate admirationi est Homeri auditoribus illa heroum ferocia, quae, in hac mansuetudine, silvestrium et barbarorum hominum diceretur; qua Achilles, ut similia praeteream, uno verbo, quod Priamo, prae nimia Hectoris ab eo caesi charitate, excidit imprudenti, tantam commovetur ad iram, ut regem, nuper felicissimum, nunc maxime miserum, solum ad se profectum, una ipsius fide fretum, supplicem, hospitio receptum, senem, intra suum tentorium obtruncare minetur153; et, vel defunctus, regiae puellae Troadis, ad suum sepulchrum iugulatae, sanguine suos manes adhuc ob Chryseidem154 sibi ereptam iratos placari velit.
Et styli homerici truculentia?
[65] Atque huic truci mori, qui adhuc Homeri aetate placebat, danda sunt illa ab eo descripta cruenta proelia, internecina certamina, et tot, tantae ac tam variae miris miserisque modis saevissimae descriptae caedes; ut hic truculentus ipsius stilus sit, inIliade potissimum, Homeri sublimitas aestimata.
Ius gentium adhuc Homeri aetate inhumanum.
[66] Quos feros graecorum mores Homeri aetate duo illa graviter confirmant. Alterum, quod nondum ille humanior mos gentium receptus graecis humandi hostes: quin passim legas homericos heroes hostibus minitari se eos victos caesosque aut corvis aut canibus vorandos daturos155: unde gravis illa apud Patroclum caesum pugna156, tantique fuit Priamo Hectorem occisum ab Achille redimere!157. Alterum, quod venenandi sagittas mos inhumanissimus ab iisdem nondum exutus, ut Ulysses in Ephiram eat, ubi venena inveniat, quibus sagittas inficiat158.
Cur heroes homerici aut levi sententia?...
[67] Quid autem quod cum heroes, tum dii, quum maxime commoti sunt, alterius levi oratione unove dicto sedantur, et contrarium induunt animum, nisi sint tanquam pueri, qui infirmas gerunt mentes, et leviori quam foeminae sunt sententia?
... aut summe difficiles?...
[68] Contra autem, Achilles nulla ratione diu induci potest ut iram leniat et graecis, ad naves de summa rerum periclitantibus, fatale ferat auxilium: quae summa difficultas nunc proprie diceretur rusticorum.
... infirmi animis? et breves mentibus...
[69] Ex quo genere et illud est, quod ipsius heroes, dum sedatissimo animo, sive adeo aliis affectibus maxime perturbato, de aliis rebus aut loquuntur aut agunt, si forte quid triste iis in mentem veniat, statim amarissimos effunduntur in luctus: contra, summo afflicti dolore ac luctu, ut Ulysses Alcinoo dicit, dum comedunt et bibunt, praeteritas aerumnas obliviscuntur159. Quod utrunque brevissimarum mentium est.
... aut tardiores?
[70] Cui vicio dandus ille quoque mos est, quo homerici heroes cum suis ipsorum animis, tanquam essent alieni, sermones instituunt — in quo plurimus est Ulysses, dum erro perfert aerumnas; — de rebus, quas quis solertior paullo necessarias arbitratur, deliberationes habent. Quod illorum mentes satis tardas arguit.
Locutiones homericae ex mentium brevitate et ruditate.
[71] Atque ex hac ingeniorum Homeri tempore adhuc insigni ruditate locutiones illae erant: «intellexit sacrum robur Antinoi», «allocuta est vis sacra Telemachi»160, tanquam mens aliena res esset et ipsis incognita; «mentes», «animi» pro «mente», «animo», quia rudibus hominibus quaelibet cogitatio una mens, quaelibet electio unus animus, atque adeo intellectus plurium mentium, voluntas plurium animorum complexio videbatur. Indidem illa «pectora», «ora» pro «pectore», «ore», quia semper aliud pectus alia sentiens, semper aliud os alio vultu putabant; et «prudentiae», «fortitudines», nondum gnari ex pluribus actibus unum virtutis habitum intelligere; «memorare lecti, mensae, pugnae» pro «cogitare», quod adhuc memoria et phantasia ferme toti pollebant; «et pectore cogitare», «corde sapere», quia nihil
fere nisi perturbati intelligerent sentirentve. Et comparationes, in quibus, praeter cetera, est Homerus incomparabilis, a brutis animantibus ferme omnes desumptae — quod Scaliger poetae vicio iniurius vertit161, — gentium graecarum ingenia adhuc rustica satis probant.Aniles ineptiae Homeri eius aetati probatae.
[72] Haec hominum Homeri aetate satis adhuc rudis natura aniles ineptias, quae nunc videntur, inOdyssea maxime, facile veras putabat, eadem illa heroum summa credulitate, qua ignotorum narrationibus admirandis statim fidem temere adhibebant, ut illis Ulyssis erronis quocumque gentium appellentis.
Cur Homerus maximus poetarum?
[73] Et tam rudium hominum aetate Homerus maximus floruit poetarum; quia, pro nostra retecta poeseos origine, iccirco fuit maximus poetarum, quia aetate floruit tam rudium hominum, nempe qua graeci plurimum sensu, phantasia, memoria, ingenio, parum ratione et iudicio praestarent. Ita ut,nisi ita saepe dormitaret, nunquam bonus fuissetHomerus.
[vii]
De veterum sapientia ex fabulis eruenda
[74] Non igitur ultra est opus, ut suam poetarum principi adstruant dignitatem, eruditi altissimae sapientiae sententias invitas coactasque Homeri ineptiis obtrudant.
Cur philosophiam vulgus celatam162? — Unde disciplinae
acroamaticae et exotericae?
[75] Nam philosophi, quorum princeps Pythagoras, cum de divinis rebus longe aliter ac caecum gentium vulgus sentirent,
ac proinde grave subirent periculum ne, si sua placita de divina philosophia palam fierent, tanquam athei, ut Socrati accidit, et violatarum religionum rei insimularentur, sedulo suam vulgus celabant sapientiam, et altissima eius arcana ipsi sibi secreto tradebant, adeoque tantum civilis vitae officia docebant foris. Unde illa est celebris disciplinarum divisio, qua aliae acroamaticae, sive acusmaticae, hoc est quae auditu discipulis, qui philosophiae sacris initiati erant, tradebantur (unde mansit illud «audire philosophos» pro «dare operam philosophiae»); aliae exotericae sive cyclicae, quae in vulgus tanquam profanum per circulos emittebantur.Ratio silentii pythagorici.
[76] Hinc Pythagoras plurimus in exploratione eorum qui eum sectari volebant: quod primum perpetuo quinquenni eorum silentio faciebat; postea a suis iam eruditis auditoribus eos institui ad philosophiam curabat; tandem qui se ipsum disserentem audirent dignos spectatos, ad suum interius auditorium admittebat.
Unde pythagorica symbola?
[77] Cumque Pythagorae aetate vulgaris scriptura nondum etiam reperta esset, ut ex Philone supra demonstravimus, suam philosophiam aut characteribus heroicis seu symbolis, aut carmine gryphis et aenigmatibus referto, quod «aureum» eius asseclae dixere, continebat: ut Philolaus, qui primus libros pythagoricae philosophiae evulgavit, quanquam vulgari scriptura, linguae tamen genere vulgo prorsus ignoto id fecit, ut pauca eius fragmenta obscurissima testatum faciunt. Igitur, cum characteres vulgares nondum inventi essent, et ea civilis religionis seu reverentia seu metus philosophos attineret, commodum putarunt arcanae philosophiae placita congruentibus, siquae darentur, fabulis involvere, ut, cum occulta sapientiae dissererent, vulgaris religionis et lingua et auctoritate vulgo loqui viderentur. Idque adeo verum, ut, in iis ad quae occultanda commodae fabulae non darentur, alias ipsi de integro
excogitarint, ut quamplurimas excogitavit Plato stoicique, quorum celebres illae sunt de phoenice ave, sive de mundi conflagratione, et de anu fatidica, sive de Fato.Cur philosophi et ipsi poetae?
[78] Quare tantum abest primis philosophis fuisse propositum e poetarum fabulis arcanam veterum sapientiam eruere, ut ipsi sua sapientum dogmata poetarum fabulis obscurarent. Cuius erroris caussa ea fuit: quod philologi, cum veram poeseos originem ignorassent, et ex una parte Homerum, et sublimitate fabularum et granditate locutionis, poetam omnino incomparabilem, ex parte altera tot tantasque ei excidisse ineptias animadverterent, cum haec componere non possent, eas ineptias altissimam sapientiam continere opinati sunt. Quare a Platone ad nostra usque tempora (namque id est unum ex magni Verulamii desideriis conatibusque) veterum sapientiam ex poetarum fabulis eruere flagrantissime, sed irrito omnium voto, desideratum.
Cur Annius163 nihil super Platonem affert?
[79] Unde factum quod Trismegistus et Berosus, Annii1 imposturae, quam creditu faciles principio fuere, tam perpetuo supra Platonem nihil quicquam novi comportarint.
VUNA RES PRINCIPIO SAPIENTIA,SACERDOTIUM ET REGNUM
(pag. 390, n. 1).
[1] Atque haec tria erant apud primos heroes: nam prima gentium sapientia habita est scientia divinationis, ex qua cuncta gerebant humana; et qui deorum mentem callerent, eos quoque par erat diis sacra facere; et qui deorum interpretes et ministri erant, eos regnum in homines habere decebat.
Primorum poetarum dignitas.
[2] Quae tria sub unius appellationis complexu, qua «vates» seu poetae, appellabantur, omnia veniebant: ut Tiresias thebanus, «vates et dux populorum» dictus Homero164, in Inferis venit ad Ulyssem cum sceptro, et Ulysses eum ipsum «regem» appellat165; qua proprietate et significatione nativa dicendum est ab Homero reges, perpetuo adiuncto, appellari «divinos». Atque haec sit scientia boni et mali, quam Homerus narrat a Musa datam Demodoco, Alcinoi poetae166, nempe scientiam divinationis. Hinc Chryses, sacerdos Apollinis,
Chryseidem filiam redempturus, in graecorum castra venit cum corona et sceptro, quae Homerus esse narrat Apollinis167.Romani quirites romani sceptrigeri.
[3] At sive virga sive hasta σκῆπτρον graecis, uti «quiris» «priscis latinis» dicta: unde «quirites», «hastati», «sceptrigeri» romani reges erant.
Aquilae cur sceptris? cur hastis praefixae?
[4] Litui autem augurum virgae erant: unde in sceptris praefixae aquilae, avis in divinatione summe observata. Quia principio qui augures, iidem reges erant: vestigium, primum hominum regimen fuisse divinum, sub quo quae homines imperabant, dii imperare videbantur. Eadem ratione aquilae hastis praefixae, quae habebantur numina legionum: qua religione milites, dum sequebantur signa militaria, sequi numina, sequi auspicia credebant.
Cur sacerdotes ubique gentium coronati?
[5] Qui uterque mos heroicus custoditus romanis, sacerdotes autem ubique gentium aut mitris aut tiaris aut vittis coronati, testes sunt primos sacerdotes fuisse reges et prima regna divina. Quem morem gentium et recepere romani, quorum flamines vitta lanea caput revinciebant: postea, quia regum odio quodvis insigne regium abhorruere — ut, cum Marcus Antonius id pro rostris Caesari offerret, universa concio confremuerit — hinc flaminum vittas in fila lanea attenuata.
Grammaticorum error de vocis «flamen» origine.
[6] Unde videtur ex verarum ignoratione originum quam perperam grammatici168 ab eo filo «flamines», quasi «filamines», dictos putant; qui, antequam vittas in fila deducerent, «flamines» vocabantur.
[7] Atque adeo id est quod Aristoteles169 tradit: reges heroicos fuisse bellorum duces, iudices controversiarum et divinarum caerimoniarum praefectos170, nempe eosdem fuisse reges, sapientes et sacerdotes: qualem numero describit Theseum, Athenarum regem, Plutarchus171. Atque id est quod reges inter aegyptios ex sacerdotibus, ex chaldaeis seu divinis seu sapientibus inter assyrios crearentur, nempe ex heroum, ex regum ordine.
VI*DE PRIMARUM GENTIUM INHOSPITALITATE
(pag. 399, n. 4).
[1] Atque ex hoc Tanai habes communem primarum gentium fuisse morem suis quemque finibus contineri: quod Sallustius172, de hac aetate verba faciens, tradit «sua cuique satis placere». Quod de scythis certo tradunt auctores, a quibus Orientem versus per seres ad sinenses, versus occidentem vero plagam olim ad svevos, gentem inter Germanos virtute praeclaram, pervenit, et etiamnum inter moschos perdurat, ut intra suos fines contineantur, et inde exteros arceant.
Unde «Barbaria» antiqua dicta?
[2] Propter hunc inhospitalem morem, totam oram maritimam Aethiopiae, quam clarus vir dominus Blasius Caryophilus173, eruditorum nostrae aetatis facile princeps, in dissertationeDe mercaturis antiquorum174, ab Aegyptii finibus ad Raptam usque promontorium, ubi regio trogloditica, summe inhospitalis, sita est, porrectam, Βαρβαρίαν dictam observat. Quam ita dictam opinor a graecis post iam conciliatam inter ipsos, suae linguae communione, humanitatem.
Cur genus humanum in «graecum» et «barbarum» graecis?...
[3] Quod illa gentium summa divisio graecanica — «graecus an barbarus» — inter graecos, ab hoc cultioris humanitatis more mature cultos homines, nata sit. Quod homines omnes ad haec summa genera revocarent duo: «barbarum», sub quo ipsos etiam aegyptios complectebantur, nam Psammeticus sero ipsis, neque tamen omnibus, sed caribus tantum et ionibus, claustra Aegypti reclusit; et «graecum», quod graeci, ex gentibus omnibus uni, exteris non inviderent hospitia.
... et «civem» vel «hostem» latinis?
[4] Cui graecae gentium divisioni respondet latinorum illa «civis an hostis», appellatio175, qua «hostis» «externum», «peregrinum» significat: unde inter peregrinos hostilitas aeterna erat, et de exteris licebat perpetuo rapere (quare ex LegeXII Tabularum «adversus hostem aeterna auctoritas» erat): ita ut quam humanitatem latinis angustius civitas, graecis latius lingua conciliaret.
Prisci latini «barbari».
[5] Ex quo inhospitali more romani haut veriti ipsi se «barbaros» appellare, ut Plautus comoedias graecas in prologis se «barbare» vertisse profitetur176.
Unde italicum «oste»?
[6] Ex qua ultima antiquitate ab italis caupona vocatur «oste», simili omnino ratione qua, ex primarum alienatione vocum, graecis Paris ex «hoste» factus est «hospes». Quod conferas velim ad veram troiani belli historiam explicandam, de qua supra in hisNotis177.
Praesens Barbaria cur sic dicta?
[7] Eadem numero de caussa, hodie mediterranea Africae ora, quae de christianis perpetuo rapit europaeis, ut hoc libro latius dictum est, «Barbaria» quoque vocatur.
Primi heroes latrones — Unde «latro» pro «milite»?
[8] Atque de hoc antiquissimo tempore accipiendum quod ThucydidesHistoriam initio tradit178: bovum abactiones et hominum plagia non probro, sed laudi heroibus data. Quam ad rem bellissime facit quod, apud vetustissimos poetas, indigenae citra convicium peregre appellentes interrogant «an sint latrones» (nempe an sint ipsissimi primi «hostes» latinorum), ut inOrphicis Iason regi Aeetae, perconctanti quinam essent, respondet: Οὔτε νυ ληϊστῆρες ἱκανόμεν179: quod universim testatur Philostratus libro secundo180De vita Apollonii. Ex quibus antiquissimis latrociniis heroum mansit, ad Plautum usque181, romanis ut «latrones» pro «militibus» acciperentur. Quare concludendum: ante troianum, bella omnia propter bovum abactiones, ut clypeus Achillis apud ipsum Homerum182, et propter foeminarum raptus, ut testatur Horatius, satyra tertia libri primi183, gesta esse, nempe inter primas gentes perpetua latrocinia fuisse. Qui mos inhospitalis et barbarus primarum gentium ex ipsa primarum rerumpublicarum natura profluxit: quae, quanquam hospitiis sive asylis, ut in his libris abunde dictum, per clientelas inchoatae, tamen ipsa asyla ararum custodia sunt constituta.
Unde «condere gentem», «condere leges», «condere regna»?
[9] Et sane primi gentium, se abscondendo in lucis et condendo maiorum cadavera, familias gentesque fundarunt; abscondendo leges, sive scientiam auspiciorum, clientelas constituerunt;
et, turbis agrariis edocti, abscondendo ordinem in poeticis turribus, regna heroica ordinarunt. Quod ipsae locutiones «condere gentes», «condere leges», «condere regna» satis aperte confirmant: unde quasi ex hac scientia originum Hermogenianus, in sua iuris gentium historia184, «regna condita» momentose narravit.Optimatium reipublicae notae.
[10] Itaque haec ipsa gentium prima inhospitalitas docet regna heroica fuisse optimatium, quae tota stant legum, ordinis finiumque custodia, ut in his librisNotisque satis ampliter probatum est.
VII*DE PRIMIS COLONIIS
(pag. 405, n. 2).
Vetus apud gentes maris religio.
[1] Igitur, cum Sesostris, sive aegyptii reges monarchae hoc communi «sesostridis» nomine appellati, imperium Mediterraneo mari tam longe lateque potens tenerent, et aegyptii sacerdotes, ut Plutarchus inSymposio refert185, navigare putarint piaculum, ex hac ipsa falsa persuasione quod in mari Osyris, qui ipsis Sol dicitur, periisset, necesse est ut reges — aliquo potentiae arcano, hanc sacerdotum religionem, et fortasse etiam illam aliam, nisi prorsus eadem sit, urgentes, qua apud romanos, ut Tacitus inAnnalibus memorat186, dialibus egredi Italia non licebat — sacerdotes a bellis et provinciis187 ultra mare, tanquam re profana, prohibuissent: eodem omnino pacto, quo Augustus et sequentes romani principes ipsam Aegyptum e senatoriarum albo provinciarum erasere, et in eum orbem, aditu difficilem et italicae annonae horreum, equites romanos inlustres spectati obsequii misere praesides188.
Regionum maritima diu vacua.
[2] Ex qua ipsa religione provenisse quoque necesse est regionum maritima diu vacua fuisse. Cuius vetustatis extat
pulcherrimum testimonium apud Homerum, apud quem Ulysses, quoquo terrarum errans appellit, conscendit speculas, explorabundus an eas terras homines incolant, et ex longinquo fumo earum coniicit aliquem cultum humanum189. Et Troia ipsa procul a mari sita narratur, cum longum inde describatur iter ad mare usque, ubi naves et in cuius litore castra graecorum posita erant.Primae coloniae citra bellum deductae.
[3] Sed hinc conficitur potius transmarinos citra bellum primas deduxisse colonias: quod plebes, navigandi solertes, quales aegyptii bello a sacerdotibus victi, ut victorum iram effugerent, mari se commiserint, trans mare terras quaesierint et in maritimis sedes legerint.
[4] Nam coloniae secundae, aut gloria proferendi imperii, aut populorum frequentia praenimia, aut mercaturae aviditate, armis deductae sunt: quorum nulla caussa primis temporis obscuri rebuspublicis commoda est.
Dido et Aeneas characteres coloniarum transmarinarum.
[5] Quod Virgilius, antiquitatis scientissimus, in Didone et Aenea expressit, quatenus uterque coacti, unde «profugi» uterque dicti, nativas terras deseruere, dum illa a suis infestata, hic suis invisus ex suspicione quod cum graecis in Troiae exitium conspirasset, illa precio, hic donis, sibi externas sedes pararunt. [Et quamvis Aeneae essent naves, arma, viri, quibus postea urbem iam fundatam defendit, tamen, agnoscens ius optimum heroum, qui latinum agrum manu cepissent, omni vi belloque abstinuit]190.
Quae «coloniae» proprie dictae, quae improprie?
[6] Qui igitur non in vacua venirent, et neutrum possent, neque precio emere, neque donis promereri agrum, [ut plebei,
turbis agrariis victi profugique,] se applicarent colendis eorum agris, in quorum terras fortuna ipsos detulisset: [pro qua significatione «coloni» et varia eorum genera mansere in iure romano dicta191. Cum coloni posteriores, ut romani, satis improprie dicerentur, ut qui in indigenarum agros ius dominii optimi acquirerent, et indigenae ex dominis coloni fierent].Primi clientes mediterranei: secundi transmarini.
[7] Atque hi sunt transmarini, quos historici romani ab asylis maiorum gentium ad asylum Romuli detorsere. Qui — cum neque precio emere agros possent, et ex lege prima agraria ius agnoscentes aliena ex voluntate dominorum propria fieri oportere (quod, cum domi non potuissent turbis agrariis ab optimis exprimere, multo minus sperabant foris) — transmarini, inquam, eidem legi agrariae, cui multo ante clientes mediterranei paruerant, se submisere.
Divinae Providentiae argumentum.
[8] Et heic divina Providentia admiranda. Namque eo pacto aegyptii, phoenices, graeci humanitatem facilius in reliquum terrarum orbem disportavere coloniis quam si gentes prius maritima celebrare occepissent, unde exteros appulsu facile prohiberent; uti romanos, et quidem classe potentes, ipsi graeci tarentini prohibuere. Ex quo bello graeci primum romanis cogniti192.
Philologorum angustiae super priscis coloniis.
[9] Sed enim, cum colonias primas vi et armis deductas ex natura secundarum, ut omnes ante nos philologi putarunt, acciperemus, sic quoque fugiebat ratio qua eae coloniae essent argumenta potentiae gentium a quibus deducerentur, ut inProgrammate historico proposuimus193. Nam, coloniis ita
acceptis, qui fieri potuit ut attici aeolique colonias in Ioniam sive Asiam Minorem mittere potuissent undecim ante annis quam Cumae fundarentur, ut chronologi memoriter memorant? atque adeo graecos in Asiam proferre imperium, quum aegyptii Interni eius maris late potentes essent, et «inde Bithynum, hinc Lycium ad mare», ut Tacitus narrabat194, «imperio tenerent»?Quid «coloniam» proprie «deducere»?
[10] Quare, cum super hoc argumento de primis coloniis non mihi plane satisfacerem, earum originem altius meditatus, occasione dante ipsa voce «deducere», quod est de superiori in inferiorem locum — et coloniae «deduci» solenni formula dicerentur — tria primarum coloniarum genera reperi.
Tres primorum hominum vitae.
[11] Primum earum quae in proxima camporum plana deductae sunt. Quam ad rem pro nostris principiis pulcherrimus est locus Platonis195 apud Strabonem libroxiiGeographiae196, opinantis post diluvium tres hominum vitas ortas: primam in iugis montium, simplicem et agrestem, aquarum timidam, quae adhuc plana inundabant; secundam in montium radicibus, cum iam campi exsiccati coli coepissent; tertiam in ipsa camporum planicie, terra omnino exsiccata; et tres omnes in Homero notari: primam in cyclopibus, qui fructibus sponte natis vescebantur197; secundam in Dardano, quo rege, troes submontana habitarunt; tertiam in Ilo, qui campos occupavit et Ilium condidit, ut Aeneas ad Achillem narrat, diversilinguium hominum198. Qui Platonis locus, Homeri testimoniis firmatus, quatenus caussam Diluvium affert, si de universali accipiatur, falsus a sacra historia convincitur; si de deucalionio, verum accipi de solis graecis potest: sed nos,
pro nostris principiis, ex genere verum probamus, ex caussa errorum exlegum, ex quibus aliqui in montium lucos concessere.Principio coloniae in plana deductae; deinde deductae in mare
ex necessitate; tandem in mare quaestus gratia: omnes citra bellum.
[12] Et ex Homero ita accepto conficio primam vitam fuisse primorum patrum, in montanis locis sponte naturae natis victitantium; secundam fortium, qui terras domuerunt; tertiam inclytorum, qui cum clientibus diversas linguas loquebantur. Et primas colonias fuisse quas patres, optimi, inclyti deduxere clientum, colonorum proprie dictorum, in plana terrarum, ipsi in editis locorum permanentes: uti etiamnum observantur passim ubique locorum in edito urbes et oppida, ubi honestiores, in planis camporum vici, ubi agricolae inhabitant. Secundas autem colonias fuisse quae in mare deductae sunt — «in mare» enim «deducere» de navibus proprie dicitur; — atque hae fuere quas ob agrarias turbas, metu optimatium victorum, deductae esse memoravimus, nempe ab invitis, ut Didone et Aenea, et per maris errores. Tertias vero illas quas phoenices, coloniis celebres, ultro et consulto, lucri caussa, uti Columbi, Vespucii, Magellani, Gamae aliique recentiores novum orbem, ita Mediterranei litora explorabundi ubi vacua darentur, eo commode deduxere, indeque notis certisque itineribus cum gentis principe urbe, Tyro, communicabant.
Cum nostris principiis historiae antiquae consensio.
[13] Atque ita, primis coloniis comparatis, illae constabunt omnes historiae rationes. Nam Cecrops aegyptius primus coloniarum deductor in Graeciam, quia aegyptii antiquissimi gentium. Hinc Cadmus phoenicius, quia phoenices de aegyptiis nauticam didicere: a quo utroque deductae sunt coloniae secundi generis. Postea Tyrus memoratur navigatione et coloniis, nempe tertii generis, celebris. Deinde, post troianum bellum, graeci colonias in Ioniam, sive Asiam Minorem, mittunt, nempe colonias generis secundi: quum Ulysses, ut supra
inNotis diximus199, in plebes Ithacae, Sami, Dulichii, contra ordinem rebellantes, saevis poenis animadvertit: unde eodem tempore coniecimus ab occidua Graecia in proximam Italiam has secundi generis colonias esse deductas. Et cum his secundi generis coloniis constabunt aegyptiorum colonias cum in Graeciam tum in Italiam maris fortuna deductas esse, et sacerdotes aegyptios navigare habuisse piaculo, et aegyptios imperium in Asiam Minorem terra protulisse.VIIIDE NATURA HEROICA
(pag. 424, n. 1).
Cur auspicia patrum publica?
[1] Ab Iovis auspiciis, quibus primi gentium conditores, una cum foemina sibi quisque auspicato capta, concesserunt in lucos, deinde heroes tradito more nuptias celebrarunt auspiciis maioribus, de quibus capite sequenti200 dictum est, nempe auspiciis maiorum gentium, ut fulmine, tonitru, volatu aquilae; quae, fundatis postea civitatibus, in auspicia publica abiere, ac proinde quae utrique coniugum essent communia.
Connubia heroica primum inter heroes eiusdem gentis.
[2] Hinc primae heroum nuptiae inter fratres et sorores fuere, quas Homerus memorat in Aeoli regia, in qua sex Aeoli filii et sex filiae matrimonio iunctae narrantur201.
Deinde inter heroes eiusdem civitatis.
[3] Deinde fuere inter eos eiusdem ordinis heroici cives: ut Achilles, heroum graecorum maximus, legatis ab Agamemnone missis, qui illius unam ex tribus, quam maxime velit, filiam nuptum cum regia dote pollicentur, respondet: sibi Peleum patrem domi inter filias optimatium, qui urbes defendunt,
unam aliquam inventurum, seque una uxore et iusta et convenienti delectari202.[4] Ex quo loco haec conficiuntur:
i
[5] Nuptias heroicas fuisse inter cives.
ii
[6] Unam fuisse heroibus uxorem iustam.
iii
[7] Optimates cum optimatibus habuisse connubium, ac proinde connubium heroum esse hominibus seu plebibus incommunicatum, uti incommunicatum plebi trecentos et plus eo ab Urbe condita annos romani patres custodiere.
Postremo inter cives diversi ordinis —
Mores heroici Carthagine antequam Romae corrupti.
[8] At vero custodiere aeternum saltem inter cives connubium, ut inter carthaginienses is mos heroicus — qui per poetam fingitur ipsis traditus a Didone, quae nomadum regum erat connubia dedignata, qui, licet reges, exteri tamen erant — iamdiu corruptus esset. Nam Sophonisbe Masinissae, numidarum regi, carthaginiensis excidii tempore sponsa narratur: multis post annis, Cornelia, Gracchorum mater, Ptolomaei nuptias respuit.
[9] Quin, corruptissima iam republica, Marcus Antonius, Cleopatra uxore contra patrium morem ducta, pessime ab romanis audiit; sive adeo Titus, iam legum et rerum romanarum dominus, Berenycem uxorem ducere veritus est. Itaque inter nuptiarum solemnitates, quae a legibus romanis iubentur, illa praecipua: ut eas cives romani contrahant.
Inter asianos iamdiu corrupti.
[10] Inter asianos autem hunc ipsum heroicum morem multo ante resolutum testatur Homerus, quum narrat Priamum ex Laothoe, uxore alia, Lycaonem et Polydorum suscepisse aequo cum ex Hecuba natis iure203 — quam iustam uxorem conficiunt interpretes eo quod, Altae, lelegum regis, filia, allata dote ad Priamum ducta est; — et Othryoneum externum venisse militatum ad Troiam sub conditione Cassandrae sibi a Priamo uxoris dandae204; et Paridem Helenam iustam domi habuisse uxorem.
Quin et inter ipsos graecos Homeri tempore.
[11] Sed et inter ipsos graecos eundem heroicum morem iamdiu corruptum satis aperte docent «nothi», apud Homerum eadem cura educati qua liberi, ut Pedaeus Antenoris205, et ex parte aliqua participes paternae hereditatis206.
Sparta moris heroici maxima cultrix.
[12] At hercule apud lacedaemonios, quorum mores uno ore philologi antiquae Graeciae maxime conformes agnoscunt, Megapenthes et Nicostratus a regno Spartae, quod pater possederat Menelaus, quia non ex iustis nuptiis suscepti, ab Oreste exclusi sunt, ut tradit PausaniasCorinthiacis207: quod regnum procul dubio poeticum sive optimatium fuit, cui in his libris etNotis romanum summe conforme esse demonstravimus.
Natura heroica quae putata? — Ut heroes Iovis filii?
[13] His Iovis auspiciis, quibus heroes nuptias celebrabant, natura heroica continebatur. Nam qui ex iis nuptiis nati erant, rati se ex Iovis mente, seu voluntate, genitos, quae per auspicia in suorum parentum nuptiis significata erat; et
putantes omnia, etiam quae homines facerent, patrare deos, ut hoc capite208 et superius diximus quoque, citra omnem mendacis animum, hac poetica phrasi breviter sic enarrabant: se Iovis filios esse. Quae falsa persuasio postea locum fecit definiendi heroes qui ex divina et humana natura coaluissent, ut medii inter deos et homines essent.Patricii, romani heroes.
[14] Quae falsa heroicae naturae persuasio romanos patres pervasit, qui plebi, ipsorum connubia tentanti, dicunt «auspicia esse sua»; quibus plebei respondent patres, ex quibus Romulus Senatum legerat et patricii descenderent, «non fuisse de caelo demissos»209. Quae plebis responsio haut sane congrueret, nisi eo dicto «quod auspicia essent sua» patres romani se heroes esse, quales definiunt philologi, significarent.
Ex natura heroica heroicum ius et heroica dignitas.
[15] Ex hac heroica natura ius omne heroicum effluebat, ut apud heroes essent una res sapientia, sacerdotium et regnum. Quod par esset: ex diis genitos, deorum mentem interpretari; natura diis proximos, diis sacra facere; natura hominibus praestantiores, habere regnum in homines. Ut patres romani plebi, primum connubia, deinde imperia, tandem sacerdotia tentanti, hoc unum semper obiiciant: esse auspicia sua. Quod plebs hac una item re confutat: patrum maiores non esse de caelo demissos.
Brevis enarratio poeticae theologiae universae.
[16] De hac natura, hoc iure, hac dignitate heroum prima poesis prima lingua, nempe falso divina, sive falso divinis fabulis, ferme tota concepta est. Quod errori locum fecit putandi primos poetas fuisse theologos et suis divinis fabulis humanitatem fundasse, hoc est primas omnium fabulas, nempe
falso divinas, narrare facta heroum, qui primi iure suo heroico, quod auspiciorum divinitate totum constabat, fundarunt humanitatem, ut in his libris etNotis satis abunde enarravimus.Iovis et Iunonis mythologia.
[17] Unde perpetua illa heroum et regum homericorum adiuncta «ab Iove geniti», «ab Iove nutriti». Et in praecipuis fabulis, Iuno Iovis soror et coniux: quia prima heroum connubia inter fratres sororesque celebrata. Et Iupiter rex, Iuno regina, et regnorum uterque dator: quia nuptiis auspicato initis regna heroica fundata. Et Iuno zelotypa: quia custos connubiorum inter heroes. Eademque sterilis: ob heroicum morem, postea gentibus traditum universis, ut foeminae genus non conderent. Et Iuno aerumnis probabat Herculem: in heroicae naturae experimentum.
Iunonis in aëre suspensae mythologia.
[18] Qui characteres sensim harum originum ignoratione sunt obscurati: et Iupiter et Iuno incesti; Iuno Iovi infensa ob eius adulteria; et infesta Herculi, quia ab Iove ex adulterio nato; ut Iovem inter et Iunonem iurgia et turbae; et exempla ab Iove de Iunone sumpta, inter quae illud quod tantopere mythologorum torsit ingenia: Iunonem in aëre catena ob collum suspendit, manus argenteo fune ligavit, ad pedes duas graves incudines appendit210. Quae fabula ipsa nuptiarum heroicarum historiam continet. Catena — nempe illa qua Iupiter caelum terrasque complectitur, et in eius contentione Iupiter est cunctis diis potior, quam Homerus describit211 et nos alibi hoc libro sumus interpretati — vim auspiciorum, quae homines diis constrinxit et hominum deorumque continet regna, et sine qua non essent dii ipsi. In aëre Iunonis suspendium: nam de caelo, de aëre observabantur auspicia. Funis argenteus, quo Iunoni colligatae manus, sunt iunctae
torulis dexterae, qua forsan solennitate heroes in fidei signum utebantur, cui postea successit annulus. Postremo incudines, constantiae symbolum, pedibus Iunonis suspensae significant coniugii firmitudinem: quod Virgilius «coniugium stabile»212, vulgus latinorum «nuptias firmas», «firmos viros», «firmas uxores» dixere.Thesei, Iasonis et Aeneae mythologia.
[19] Ut autem a poesi falso divina ad poesim heroicam homerica antiquiorem super hac re transeamus. Cum auspiciis tota dignitas heroica contineretur, et auspicia nuptiis solennibus inter heroes cives custodirentur, non mirum si Theseus et Iason, post tot ac tanta ab Ariadne et Medea accepta beneficia, eas inclementissime deserant: quod Virgilius in Aenea et Didone postea imitatus est. Namque hic heroum communis sensus hanc virtutem heroicam reputabat: quovis externarum foeminarum vel merito, vel forma, vel amore, heroicum ordinem corrumpi non oportere. Qui, his ignoratis, non heroes, sed latrones inhumanissimi hactenus visi sunt.
IX[DE PRIMIS REGIBUS]
(pag. 463, n. 2).
Cur dii dicti «patres»? — Cur inclyti dicti «dii»? —
Cur inclyti dicti «reges»?
[1] Quae appellatio [«patres»] antea a patribus translata fuerat ad deos, ut his inNotis superius213, ex eadem rationis similitudine. Prius deos dixere «patres», quia iis nulla erat in terris persona patribus dignior; deinde, quia nihil usquam diis dignius intellexerunt, inclytos, erronum servatores, appellavere «deos»; sicut postea, regnis heroicis constitutis, quia super regem heroici ordinis nihil in terris dignius intelligebant, clientes suos inclytos appellavere «reges». Cuius antiquitatis bellissimum extat vestigium in Achillis clypeo apud Homerum214, ubi paterfamilias messoribus bovem comedendum dari iubet, qui cum sceptro describitur et «rex» diserte appellatur.
Qui «reges» parasitis graecis? — Cur patroni romani
clientibus «reges»? — Unde «rex» dictus?
[2] Unde fortasse mansit graecis quod parasiti eos qui sibi darent coenam «reges» appellarent, ut ex comoediis habetur, et romanis, apud quos clientes suos patronos, mane salutantes, «reges» appellabant, a quibus postquam in forum
comitati, vesperi domum reduxerant, coena donabantur215, primo clientum obsequio in hunc comitatus luxum et primis eorumdem operis in hunc cultum translatis, in summa romanae gentis magnificentia. Atque haec omnia ab ea prima clientelarum origine, quod inclyti receptis agros assignarunt, in quibus colendis de inclytorum substantia vitam sustentarent, quam salvam cupiverant. Nisi si vocabulum «rex» natum sit, in hoc rerum articulo, a «regendo», seu sustentando: deinde «rex ordinis» dictus qui in turbis cum plebibus sua ferocia ordinem sustentarunt.[3] Hinc sequentia conficiuntur.
i
Primi pastores gentibus «reges».
[4] Reges, uti apud Homerum passim, pastores populorum primo et proprie hos inclytos dictos esse, quod errones pascerent: deinde metaphoricῶs dictos pastores gregum, qui vere non pascunt, sed ducunt greges.
ii
Cur «rex» et «heros» idem?
[5] Atque hoc illud esse apud Homerum: in quaque civitate quot heroes, tot reges, singillatim in Ithaca procos, in Phoeacia tredecim reges, tertiumdecimum Alcinoum216.
iii
Primi «greges hominum» — Unde «greges operarum»?
«histrionum»? «servorum»? — «Segregare» quid proprie?
[6] Et quando primi in terris fuere pastores hominum, necesse quoque est prius fuisse hominum, deinde pecudum greges: qui greges exinde mansere dicti operarum et histrionum maxime, ut ex comoediis habetur, et greges servorum,
quorum clientes, ut alibi dictum, prima rudimenta fuere. Et pulcherrimam huius antiquitatis notam servat etiamnum inter latinos verbum «segregare», quod proprie dicitur de meretrice vel concubina quae ab amatore dividitur: quia inter clientes iustae nuptiae principio nullae fuere.iv
Primi «duces clientum».
[7] Et primos duces fuisse inclytos, qui hos ducerent greges hominum. In quo ductu stat ex adverso praecipua clientelarum proprietas, nempe clientum obsequio: unde postea rerum ipsarum natura factum ut clientes sequerentur ad bellum inclytos.
v
Cur «heros» et «dux» idem?
[8] Hinc perpetuo «ducum» adiuncto heroes ab Homero appellari.
XAUREAE AETATIS MYTHOLOGIA
(pag. 477, n. 3).
[1] Omnia, quae ad hanc epocham referuntur, sunt gentium aureae aetatis mores. Et quidem omnes philologi primam omnium aetatem «auream» dicunt; sed cur dicant, fugit eos sane ratio. Nam quid ab auro ea aetas dicta, qua aurum impura, ut aliae, terrae minera erat, et eius purgandi ars nulla, et vel purgati et in splendorem redacti nullus usus agnoscebatur, ut superius hoc libro Thearcus auri a Cambyse sibi per legatos, diu post eam aetatem, missi usum nullum agnovit217?
Primum «aurum» messes.
[2] Huius aetatis aurum messes fuere, ex quarum seu coloris seu charitatis similitudine, deinde, aetate avaritiae et luxus, metallum sic appellatum. Pro qua mythologia hoc libro et commode et facile explicantur aureus Sibyllae ramus, aurei capilli Medusae, aureus imber Danaes, aureae catenulae Herculis gallici, aurea Herculis poma, aureum pomum Discordiae et siquae alia.
Cur aetas aurea ac aetas Saturni eadem?
[3] Nunc tantum dicamus auream graecorum aetatem respondere latinorum aetati Saturni, qui a «satis» (infra,De diis maiorum gentium218) est appellatus.
Ditis, Plutonis, Cereris, Proserpinae, Herculis, Apollinis mythologia.
[4] Hinc illa aperiuntur: Dis thesaurorum deus, et Dis idem ac Pluto, inferioris terrae numen, ubi Ceres, semen frumenti, occultatur; et Ceres in alio graeco orbe Proserpina, quam Pluto in inferna rapit. A «Dis» et «dites» et «ditio»: primi autem «dites» fuere agrorum cultorum domini, et «ditio» latinis dictus «ager», qui est terra dum aratro agitur, ut «arvum» eadem terra dum seritur. Hercules autem inveniendorum thesaurorum numen219, quia primi heroes invenere sata, quorum Hercules est character. Et Apollo, apud Plautum, inAulularia, furum thesaurariorum occisor, hoc est auctores legum, quorum est Apollo character, uti lex est «lyra regnorum» dicta poetis; quae leges eum, qui noctu messes secuerit, paverit, suspendio adegere, ut capite legisXII Tabularum sancitum est.
Qui primi «thesauri»? — Ut Nilus «aurifer» dictus?
[5] Et sic primi thesauri proprie fuere messes, horrea, ut apud Plautum, in eademAulularia220, «thesaurus auri», non pleonasmus, sed metaphora mera sit; uti, citra metaphoram omnem, Nilus dictus χρυσοῤῥόας, «aurifluus», nam proprie primum aurum ferebat: messes.
Aurei velleris mythologia — Prima poma, vellera.
[6] Deinde, simili precio et charitate, qua fuit primis gentibus frumentum, «aureas» dixere oves, ut «aureas» dominarum
papillas poetae postremi dixere, principio quidem ob lactis, deinde ob pulchrarum lanarum usum: ut aureas oves Argis Atreus sibi Thyestem abegisse queritur221; ut in Chalcide222 Aeeta, ad cuius arietis pellem profecti argonautae; ut in Lybia Hesperidae, «unde aurea mala», idest, ex antiqua lingua, capras et oves aureas, Hercules ad suos abegit. Unde mansit ut Homerus passim reges appellet πολύμηλους223.Auri idem ac ferri precium apud heroes.
[7] Nam sane auri precium, quod nunc habet, diu latuit: nam heroes homerici id in precio tanto habent, quanto aes ferrumque in usum armorum. Quod ex innumeris eiusdem locis conficitur, ubi in regum thesauris promiscue narrat conditum aes, aurum et ferrum fabrefactum, et passim, inter heroicas opes numerans aurum, id cum ferro confundit.
Diomedis et Glauci mythologia.
[8] Quare non est ut ultra philologi torqueantur, et cum magno conatu magnas nugas dicant ut avaritiae heroem purgent, quod Diomedes ultro suae ferrea arma cum aureis Glauci commutare postulet et nullo opposito ultra precio commutet224.
XIREGNA HEROICA FUISSE OPTIMATIUM
(pag. 480, n. 2).
Regnum deorum aristocraticum apud Homerum.
[1] Et heroica regna fuisse optimatium, crebrae et gravissimae apud Homerum extant auctoritates: quarum omnium illa sit instar, ubi Iupiter edicit Somno, qui Agamemnoni dicat ut cum omnibus copiis troianos oppugnet, quia sic decrevere dii omnes, ad id a Iunone persuasi225. Poterantne graecae gentes Homeri tempore aliud formae regimen tribuere diis quam quo homines regebantur in terris? Quid si his falso divinis fabulis, ut alibi nobis est demonstratum, diu graeci res ipsas humanas significarunt?
Forma spartanae reipublicae heroica.
[2] Quae duo argumenta gravissime confirmat forma spartanae reipublicae, cuius mores omnes philologi fatentur antiquae Graeciae maxime fuisse conformes, et omnes politici docent eam regnum fuisse optimatium. His auctarii loco accedat quod Iupiter apud Homerum expendit hominum fata bilancibus et dicitur hominum fata nosse, non definire, quin ipse Iupiter fatis subiectus est226.
[3] Ex quo loco dantur plura conficienda.
i
Prima «fata» quae?
[4] Heroum in senatu sententias prima fuisse «fata»: cui coniecturae adstipulatur «fari» et «fasti dies», quibus praetor «ius fatur», ius certum, circumscriptum, immotum dicit; et «fabae» ab eadem origine verbi «fari», cuius diminutivum «fabula», quanquam mutata primae syllabae quantitate, quibus forsan principio sententiae ferebantur. Et ita, apud lingua rudissimos, primum «fari» mentis fuerit, nempe sententia.
ii
Numerus aurea aetate nondum intellectus.
[5] Heroes sero intellexisse numerum, ut alibi diximus, et reges heroum sententias in concilio bilancibus expendisse, cum numerare non nossent; atque id sibi velle bilances quas poetae appingunt Astraeae, quam aurea aetate in terris egisse narrant.
iii
Ut Iupiter Fato subiectus?
[6] Respublicas heroicas fuisse optimatium, in quibus reges Consilii decretis sive senatusconsultis obligantur; et ita Iovem fatis subiectum esse.
iv
Reges heroici perpetui consules.
[7] Heroicos reges suarum rerumpublicarum singulares ac perpetuos fuisse veluti consules, qui, pensitatis utrinque heroum sententiis, in illam maioris ponderis senatusconsulta concipiebant.
v
Prima «pensitatio» et prima «pondera rationum».
[8] «Pensitare rationes» de his temporibus primo et proprie dictum esse; et haec prima et propria «rationum pondera» in terris fuisse.
Homerus illustratur.
[9] Philologos tamen unusIliadis locus in errorem induxit, ex quo putant monarchicum regimen Homero probari, nempe ubi plebeis, reditum in patriam adornantibus, Ulysses dicit multorum dominatum inutilem esse, et unum esse oportere regem227. Sed non viderunt Ulyssem sermonem habere cum plebeis, et sic damnare imperium multitudinis, nempe populare seu libertatis statum, et in republica optimatium fere plerumque unum esse regem, et unum regem deorum, Iovem, quem regem optimatium modo ex Homero ipso probavimus.
Cathenae homericae mythologia.
[10] Nam quod Iupiter apud eundem poetam228 dicat — diis omnibus se viribus praepollere, et experimentum offerre cathenam, qua terra caelumque contineatur, quaque, si ab una parte dii cuncti, ab alia is unus contendat, se eos universos ad se tracturum — id ad vim fulminis et auspicia est referendum, ut in hoc libro infra et inNotis supra dictum est229.
XIIDE GENTIUM LINGUA DIVINA
ad ornatum capitis xxiii «De diis maiorum gentium
ex nostris principiis mythologia».
(pag. 498, n. 1).
Loci homerici de lingua deorum.
[1] De gentium lingua divina quanquam sint apud Homerum loci aliquot — primum inIliade ubi dicit Briareum ab diis, Aegeonem ab hominibus appellari230; deinde avem memorat quam dii nominant χαλκίδα, homines κύμινδιν231; tum, in contentione deorum, a diis Xanthum qui ab hominibus Scamander dictus232; etOdysseaexii233 deos vocare πλαγκτάς vagas Scyllam et Carybdim; postremo amuletum adversus magicas Circis artes Mercurium monstrare Ulyssi, dictum μῶλυ diis, quod nefas hominibus scire234, — tamen — quia Plato satis incerta de hac lingua deorum, cuius in his locis Homerus meminit, disserat235, ita ut Dio Chrysostomus,Orationes,ii236, imposturae
Homerum perstringat, qui probare velit hominibus se deorum linguam callere, — hac de caussa linguam divinam nullam putavi aliam quam auspicia, quibus dii loqui hominibus credebantur.Aegyptiis lingua triplex: hieroglyphica, symbolica, epistolica...
[2] Sed, cum Schefferum,De philosophia italica, postea forte versarem (cap.v, p. 25237), Porphyrii locum notavi, ubi refert aegyptiis triplex linguae genus fuisse, epistolicum, symbolicum, et hieroglyphicum: ita ut iis hieroglyphica, seu characteres sacri sive divini, alii essent a symbolicis, seu per similitudines et metaphoras, quales sunt characteres heroici; et tum sacri tum symbolici diversi ab epistolicis seu vulgaribus, qui essent usui praesentis communis vitae.
... quibus tres aetates: deorum, heroum, hominum.
[3] Cumque iidem aegyptii tres item mundi aetates statuerent, deorum, heroum, hominum238, rem altius vestigabundus, ex his nostris mythologiae principiis inveni divinam gentium linguam priorem heroica, ut heroicam vidimus priorem vulgari.
Primae respublicae «paucorum» dictae.
[4] Nam qui, fulmine ab ferina erronum vita deterriti, regna heroica fundarunt — quae, quia optimatium, ab ipsorum paucitate prae plebeiorum multitudine, «respublicae paucorum» sunt appellatae, — sunt qui primo et proprie dicti
... pauci, quos aequus amavit
Iupiter239.
Nam reliqua multitudo erronum, qui ab illa nefaria ferarum more vita fulmine non sunt deterriti, diu a violentis vexati,
tandem, ut salvi essent, ad fortium asyla confugere, a quibus sub agrariis legibus primum recepti, deinde revocati, adacti sunt perpetuo parere imperiis optimorum.Omnia gentibus primis divina.
[5] Igitur qui stupidorum hominum principio a fulmine excitati sunt, tanta eos divini numinis religio pervasit, ut ea aspergentes omnia, uti diximus capitexx partis posterioris, § «Sub hoc», [7], p. 415, quicquid viderent, audirent, memorarent, crederent Iovem. De quo tempore primo et proprie dictum illud
... Iovis omnia plena240;
non aliter ac peruenses, ut, cum Acosta, in eorum historia241, supra hoc libro vidimus omnia nova, magna, mira, qualia iis omnia videri necesse fuit, crederent deos.
[6] Ex qua falsa persuasione creditum est aurea aetate in terris deos cum hominibus esse versatos. Quam ultimam omnium antiquitatum sapit homericum illud, quod omnia ab eo dicantur «divina»: «divina» nox, «divinum» mare, «divina» innumera alia, usque ad Ulyssis subulcum «divinum»242.
Panis mythologia.
[7] Et principio quidem, cum deum omne putarent, Pan, sive omne, ipsis dictus est deus: quam vocem primulum ex admirationis interiectione «pa», unde «pape» postea mansit, natam coniicio.
[8] Deinde pro variis summi Numinis muneribus ac beneficiis principio duodecim fecere deos, qui sunt dii maiorum gentium; deinde innumeros alios, quot summi Numinis in genus humanum innumera agnovere, ut item in dicto capitexx, § «Sub hoc», [7], p. 410, dictum est.
Dii, primae gentium seu voces seu literae.
[9] Ea ratione, cum putarent omnia, quae homines facerent, patrare deos, ut dicto capitexx, § «Ita ex vera», [6], p. 415, dictum quoque est, deos item characteres fecere, quibus tanquam literis uterentur, ex quibus verba rerum componerent, quas ipsi in humana societate agitarent. Eoque tandem pacto verum illud fieri potest: primam hominum linguam naturalem fuisse, cum iidem dii, qui, uti elementa, res ipsas, ita, uti literae, rerum verba componerent. Quod gentes ex falsa hac persuasione quam diximus: Ada vero ex scientia Dei infusa praestitit, ut sacra narrat historia.
Primae gentium orationes divinae fabulae — Ut primi poetae theologi?
[10] Ita quaeque prima gentium oratio quaedam fabula divina erat; et ita verum dari philologis potest primos earum fabularum auctores poetas fuisse theologos, ut qui omnia per deos significarent.
[11] Ex quibus de falso divina lingua dissertatis haec conficiuntur:
i
Dei demonstrationes.
[12] Non impostura ulla, sed falsa hac persuasione res humanas religione perfusas.
ii
[13] Cum hominum genere natam hanc rudissimam metaphysicam: homines in Deo audire, videre, sentire omnia. Quod postea metaphysica philosophorum243 docet homines in Deo ideas rerum omnium intelligere.
iii
Contra Spinosam.
[14] Ita ut qui deismum tenent, et omnia, quae audiunt, vident sentiuntve, Deum esse opinantur, intelligant se pro philosophis esse rudissimos gentium.
iv
Divinus circulus.
[15] Omnem divinarum atque humanarum rerum orbem ita peractum, ut primi hominum, contemplatione, quae mentem ad sensus exereret, omnia Deum esse putarent: christiana metaphysica, contemplatione maxime adversa, quae a sensibus mentem abduceret, omnia, ut theologi loquuntur, «eminenter» Deum esse intelligerent.
v
Philologorum error.
[16] Metonymiam, qua parte auctor accipitur pro opere, et exempli caussa explicatur Ceres pro frumento, Bacchus pro vino, ab omnibus omnium aetatum philologis hactenus putatum tropum a poetis ornamenti caussa confictum, ex hac necessitate profluxisse, et tanta profluxisse ut hae primae falso divinae voces ante omnes humanas prolatae sint. Neque sane auctores pro effectis, sed ipsas res principio explicatas: Bacchum vinum ipsum, Cererem ipsum frumentum. Deinde, cum mentes cultiores ab iis rebus abstraxissent deos, tropum, non hominum electione, sed sua linguae sponte factum esse.
XIIIAD HISTORIAM TEMPORIS OBSCURI AMPLIFICANDAMCANONES MYTHOLOGICI
(pag. 543, n. 4).
Regulae iuris gentium interpretandi seu divini seu heroici —
Cuius particula ius romanum.
[1] Ut igitur noster iurisconsultus perficiatur, nempe qui ius universum omnium gentium omniumque aetatum probe noverit, et sic constet scientia quam profitetur, ex nostra poeseos retecta origine, et per eam historia temporis obscuri descripta, hi canones mythologici perscribi commode possunt, quibus ius falso divinum gentium et ius heroicum habeat utrunque plane perspectum, unde ius romanum effluxisse his libris demostravimus, ut proinde veras iuris romani origines et caussas assecutus esse dicatur.
i
Cur priores poetae theologi, heroici posteriores? —
Cur in Homero stetit poesis heroica?
[2] Quando poetae primi gentium legislatores, ut in his libris abunde satis probatum, principio statuendum est: omnes fabulas duum horum alterum ius, vel divinum vel heroicum, continere; — et quidem divinum, ut diximus, heroico prius: unde poetae theologi heroicis priores fuere; — et pro hoc temporum ordine has duas poeticas fluoruisse linguas; quod ubique terrarum lingua gentium ac lingua legum unum idemque fuit;
— ac proinde linguae heroicae natae cessit divina, quam nobisOrphica Hesiodusque testantur; ut natae linguae vulgari cessit heroica, quam abunde nobis Homerus tradidit, in quo stetit.ii
[Gigantum ac] Ganymedis mythologia.
[3] Quando primum ius in terris ortum est ius divinum seu divinatio, primum omnium videndum est an fabula aliquid, quod ad divinationem spectet, contineat. Sic gigantes, fulmine victi, deinde fulmina fabricant Iovi: auspiciis victi, auspiciis serviunt. Sic Ganymedes ab aquila ad Iovem in caelum raptus sunt heroes qui observatione auspiciorum evehuntur in caelum ad Iovem. Et Ganymedes pulcher, prae turpibus erronibus impiis; et Iovis minister factus, quia qui mentem assequuntur deorum, eos par est quoque diis ministrare, seu sacra facere.
iii
«Dii» acceptione prima.
[4] Quando prima lingua, qua gentes locutae sunt, divina fuit — in hisNotis dictum, ubiDe lingua gentium divina244 — nata inde quod primi gentium omnes deos esse, omnia deos patrare putarunt, primo videndum est an fabulae primam admittant acceptionem de diis qui primi primis gentium nati sunt, ut Iupiter caelum, Diana aqua perennis, Dis seu Pluto inferior terra, Neptunus mare.
iv
«Dii» acceptione secunda.
[5] Deinde, an eam accipiant qua res humanae naturales temporis obscuri divinis sunt notatae vocabulis, ad haec exempla: Vulcanus, Ceres, Saturnus pro iis qui invenerunt ignem, frumentum, sata.
v
«Dii» acceptione tertia.
[6] Tum, an patiantur eam qua res humanae civiles temporis obscuri divinis vocibus sunt conceptae — ut Iupiter, rex deorum et hominum, character regum heroicorum; Minerva character heroum armatorum in concilio, Pallas eorundem in concione, Bellona eorundem in bello; Iuno Iugalis character foeminarum heroibus auspicato nubentium; Mercurius, deorum legatus ad homines, character heroum ferentium leges ab heroibus ad motas plebes; — et hac acceptione sumenda bella a diis orta, leges inventum deorum, fas deorum sepultura, Terra deorum mater; eoque referenda sunt verba quae Homerus narrat deos diversa ab hominibus protulisse, ut sit lingua deorum lingua primorum hominum245.
vi
«Dii» acceptione quarta. — Alae stemma heroum.
[7] Denique, an fabulae eam significationem ferant qua iam res humanae a divinis dividi occoeptae sunt, ubi iam dii cum hominibus versari in terris desierunt, seu quum, prima gentium falsa religione resoluti, homines, ac perspicaciores facti, deos in caelum evexere, quales sunt dii homerici. Qua acceptione, alae, quae fuerant stemma heroum, — quod ipsi haberent auspicia, quibus, ut supra diximus, dignitas heroica continebatur universa, — diis ad evolandum in caelum — ut Astraea, Saturnus alati, — vel inde etiam ad devolandum in terras appictae sunt — ut alati Mercurius, Amor, — vel ad pervolandum terras — ut alatus Draco (Terra ab heroibus domita), Pegasus, Musae, Fama, Victoria. — Ex qua prima origine, citra ullum volandi usum, caduceo et Medusae capiti mansere alae.
vii
Apollinis et Daphnes mythologia.
[8] Post fabulas falso divinas, fabulae heroicae principio omnes apposite ad dignitatem heroum, in ipsorum iure heroico fundatam, enarrandam interpretari oportet. Ut Apollo, poetarum deus — cuius inter primas et praecipuas laudes illam numerat inArte246 Horatius:
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis, —
insequitur vagam per silvas Daphnem, hoc est exagitat incertos erronum concubitus; et Daphne, deorum munere, hoc est auspiciis, casta in laurum convertitur, hoc est terrae ut planta haeret, nec ultra errat, et certis nuptiis virescit in posteris.
iix
Cur plures Hercules? Ioves? Mercurii? Orphei?
[9] Quando ius heroicum inter alias gentes ex iisdem originibus natum narravimus, in aliis terrarum orbibus eandem iuris heroici historiam, aliis quidem fabulis, sed significatione eadem, descriptam esse necesse est. Unde quot ferme antiquae nationes, tot Hercules: qui certe aliter aegyptiis, aliter phoenicibus, aliter scythis, aliter lybibus, aliter Gallis appellabantur; sed eos omnes graeci ubi norunt, et cum similibus Herculis sui proprietatibus norunt, omnes in sui Herculis cognomentum ascrivere (quod esto unum de exemplis Etymologici universalis). Atque ad hoc instar sunt plures Ioves, plures Mercurii, plures Orphei aliique satis multi in fabulis, qui, plures, una appellatione donati sunt.
ix
Lyricae poeseos historia
[10] Quando linguam poeticam, uti postea vulgaris, principio inopem fuisse necesse est, ob hanc inopiam eidem characteri poetico plura consequentia attributa.
Lyra prima.
[11] Ut lyra, quae principio «imperium publicum» significavit, ut late in his libris etNotis probavimus, quia publico imperio dictantur leges, quae νομοί graecis («cantus»), latinis «carmina» dictae sunt.
Secunda.
[12] Hinc lex «lyra regnorum» mansit poetis dicta: qua lyra Apollo canit carmina legislator, et Orpheus feras cicurat, Amphion saxa ducit.
Tertia.
[13] Et quia leges erant exempla, ut id quoque probavimus, hac ipsa lyra Agamemnonis poeta continet in pudicae uxoris officio Clytemnestram247.
Quarta.
[14] Et quia exempla sunt facta fortia heroum domi, hac eadem lyra Achilles canit heroum fortia facta belli. Posthaec, luxus aetate adulta, eo instrumento musico invento, Paris lyra canit amores, et ad lyram choreae ductae.
Quinta.
[15] Postremo, ludis in deorum honorem institutis, chori laudes deorum ad lyram concinuere. Unde poesis lyrica canit deos, heroes, virtutes, amores, vina.
Virga Deus. — Unde virgae vis magica?
[16] Sic, iam inde quo regna omnia divina, prisci virgas, ut Iustinus tradit libroxlii248, pro diis immortalibus coluere. Ex qua ultima antiquitate vis magica virgae attributa, qua, apud Homerum, nedum Circes homines in sues, sed et ipsa Minerva Ulyssem in senem convertit249.
Lituus, sceptrum, hasta.
[17] Deinde virga, lituus, sceptrum, hasta consequentia attributa — auspicia, regnum, bella — significavit: nam qui deorum essent filii haberent auspicia; qui auspicia, regnum; qui regnum, bella administrarent.
Heroes multorum hominum et multorum aetatum characteres.
[18] Atque ex hoc canone est quod characteres heroici ut plurimum multos homines, atque adeo multarum aetatum, significant, ut Orpheus, primus humanitatis fundator, et Hercules, primus terrarum domitor, uterque ad expeditionem usque Ponticam in terris aetate adhuc militari agunt. Ex quo genere est Nestor, trium aetatum heros — quas ego interpretor deorum, heroum, hominum, — ut qui ab Homero dicitur [trium] diversilinguium hominum vixisse vitas250. Qui canon ingenti nobis usui fuit ad res e temporibus obscuri tenebris eruendas.
x
[Vulcani, Minervae mythologia].
[19] Ob hanc linguae poeticae in ipsius primordiis inopiam, eidem characteri saepe diversa, et quandoque etiam adversa, attributa: ut Vulcanus, quatenus invenit ignem, est character heroum; quatenus artes fabriles exercet domi, est character plebeiorum. Nam Minerva est character artium in bello, quae aedificat equum dureum et naves apud Homerum251; ut, apud eundem252 Ulysses in Calypsus insula navem ipse fabricat sibi.
[Veneris], duplicis Amoris mythologia.
[20] Venus, quantum significat vel aquam, utpote in mari nata, est uxor Vulcani, characteris heroum, quantum significat
ignem: unde solennes nuptiae aqua et igni heroibus celebratae. At, quantum significat cultum heroicum, quo heroes honesti, seu nobiles pulchri, prae erronum mediterraneorum foeditate ex ferino cultu, est mater Amoris alati, seu pudici, et character heroicus, cum alae essent heroum stemma. Quantum significat ultramarinas ex cultioribus gentibus appulsas, ac proinde elegantiores, est character plebeiorum; et facta Vulcani uxor, quatenus est fabrorum plebeiorum character; et est mater Amoris impudici, ut romani patres exprobrabant plebeis quod agitarent connubia more ferarum, ut tradit Livius253.Unde Mars Veneris concubinus?
[21] Sic Mars, quantum terrae domitor, est character heroum; quantum belli furor, est character plebeiorum militantium apud suum cuiusque heroem. Unde forsan Mars Veneris plebeiae concubinus: quod inter plebeios, non nuptiae, sed concubinatus essent.
xi
Caussa inobscurationis et depravationis fabularum, eadem.
[22] Cum primae et nativae poeticorum characterum significationes, longissimi temporis traditionibus, per rudissimarum tum gentium manus, ad Homerum usque, ut supra demonstravimus, foede corruptae pervenissent, quod vocibus priscis praesentes significationes gradatim subderentur, hic canon maximi momenti est statuendus: quod nativa eorum characterum significatio sumenda est ab ipsa rerum humanarum natura, quam in his libris etNotis metaphysicis rationibus super origine poeseos et historia temporis obscuri descripsimus. Et commode et apte innumeras fabulas exposuimus, ac in primis utrumque Homeri poema universam temporis obscuri historiam continere enarravimus.
xii
Unde minorum gentium religiones magis corruptae?
[23] An ob id ipsum sequentes poetae alias fabulas, a primis gentium religionibus prorsus alienas, immo quae primas omnino corrumperent, commenti sint. Ut, quia generationes heroum ex Iovis mente auspiciis significata, unde primi heroes Iovis se filios appellarunt, Iovis cum heroidibus admissa adulteria credidere: hinc porro heroum cum deabus quoque finxere concubitus. Quia custodiam connubiorum inter heroas, putarunt Iunonis zelotypiam: hinc probationem heroicae originis per ingentes aerumnas et labores heroum in infensa Iunonis in Herculem odia, tanquam ex Iovis adulterio natum, detorsere. Atque indidem ex quadam aptitudine Iovis et Iunonis finxere rixas, quibus adiunxere, ut poenam de Iunone ab Iove sumptam, Iunonis in aere suspendium, quod supra enarravimus esse symbolum nuptiarum. Atque ab his Iovis et Iunonis rixis, quorum ille rex deorum, haec dearum regina habebatur, facile confictae postea aliorum deorum simultates, odia, certamina, contentiones, turbae pugnaeque, et ab his Iovis adulteriis aliorum deorum nequitiae. Quae omnes fabulae testantur minorum gentium, ut Homeri aetate, corruptiores fuisse religiones.
xiii
Ius seu mores gentium mythologiae regula.
[24] In fabulis enarrandis praecipue spectari oportet mores gentium, prout gradatim ex ferino ac foedo erronum victu ad humaniorem vitam, per gradus quos inHistoria temporis obscuri descripsimus, provenere. Ex quo canone omnia, quae in utroque poemate Homerus narrat, auditorum opinionibus apta, proinde una opera et persuadibilia et decora, in his libris et latiusNotis demonstravimus. In quibus illud praecipuum: quod Achilles, perpetuo adiuncto «inreprehensibilis»254 ab Homero
appellatus, iura negat sibi nata, quae dicit Horatius255, nempe iura humaniorum gentium, quae ei nondum Homeri aetate explicata erant.xiv
Chronologia fabularum.
[25] Omnes fabularum auctus, ex terrore aut superstitione nati, primis poetis, seu gentibus antiquioribus, sunt vindicandi per ea quae superius hoc libro,De origine poeseos256, de orci fabulis quas vulgo dicunt, et nos barbaris Europae seculis natas esse probavimus ex ea hominum natura qui rerum sunt imperiti et metu semel perculsi, quam graviter describit inAnnalibus257 Tacitus de romanis ad insulas Oceani vi tempestatis disiectis: «Ut quis — inquiens — ex longinquo venerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucres, monstra maris, ambiguas hominum et belluarum formas: visa sive ex metu credita». Quare omnes ferme metamorphoses et poetica monstra, ut Chimera, centauri, arpyae, sirenes antiquissimae fabulae sunt aestimandae, ut Poliphemi certe a nobis antiquissima est demonstrata.
xv
[26] Omnia fabularum ornamenta, seu magnifica seu delicata, omnesque nequitiae poetarum novitatis sunt argumenta, quum graeci in magnificentiam, luxus et nequitias effundi coepere. Quare novissimae fabularum apud Homerum censendae Alcinoi regiae aedes hortique258 et iudicium Paridis259, quod in Homero Plutarchus260 expungit, et, ad hoc instar, aliae aliorum poetarum post Homerum innumerae.
xvi
[27] Quando omnes ferme characteres poetici ex metaphora orti sunt, et metaphora vi similitudinis transfert imagines, sedulo serioque pro nostris principiis meditandum in similitudines quibus priores fabulae ad posteriores prolatae sunt, ut, exempli gratia, a vi, quam dii habere in terris prius putati sunt, ad vim postea eorumdem in caelo.
Apollinis et Dianae mythologia.
[28] Sic Apollo, qui primum sagittis Pythonem occiderat; deinde cum legibus severissimis plexit sontes, ut a Plauto dictus fures thesaurarios sagittis confodere; tandem, apud Homerum261, de caelo sagittis, seu subita morte, adimit vitam hominibus. Et Diana, venatrix in terris, quae sagittis feras extinguit, de caelo sagittis, seu celeri morte, adimit vitam foeminis.
[xvii]
Astronomiae poetarum historia
[1. Apollo et Diana].
[29] Ex hoc fonte, Apollo, qui legibus connubialibus illustrat nomina — unde passim apud Homerum «illustres» heroes et «illustrissimi» reges — in caelum elatus, affictus planetae qui interdiu terras illustrat. Et Diana, quae fons in lucis lucet — unde translaticium mansit poetis
Lucus et ara Dianae —
appicta syderi quae lucet per noctis tenebras.
[2. Venus].
[30] Venus ob pulchritudinem, quam in terris significabat prius heroidum, deinde transmarinarum mulierum, astro item erroni addicta omnium maxime ridenti ac nitido.
[3. Mercurius].
[31] Mercurius, Sole contectus, ut regum stemmatis foeciales.
[4. Iupiter].
[32] Infra Saturnum patrem, supra Lunam, Mercurium, Venerem, Martem Solemque, Iupiter locatus est, ut rex deorum262.
[5. Mars].
[33] Mars ingenti spacio ab Iove remotus, ut in terris ab ordine regnante plebei.
[6. Saturnus]. — A «meto» «metior»: unde «metae» in circo.
[34] Saturnus erronum remotissimus, qui in terris maximus natu deorum habitus, et Temporis metitor ab iis «satis» unde «Saturnus» dictus et a quorum messibus primi homines annos metiebantur. Unde forsan latinis a «meto» dictum «metior», et romanis metae positae in Circo, qui anni symbolum erat, ad eandem formam conicam qua ex messibus extruuntur.
Astronomia inter graecos post Homerum recepta...
[35] Quas omnes fabulas novas esse dicendum est, utpote natas post introductam inter graecos astronomiam et receptos externos chaldaeorum deos. Qua aetate contemplatio caeli ob auspicia capienda, quam hoc libro primam Uraniam diximus, facta est observatio caeli ad observandas syderum theorias; et mathemata ac theoremata, sive sublimia ac divina contemplanda politica, facta sunt astronomica; et Zoroastres et Atlas, caeli observatores auspiciorum caussa, astronomi facti sunt, ut Urania musa astronomia. Quare omnes apotheoses, sive
insignium terrenarum rerum aut hominum praecellentium in caelum evectiones, sunt fabulae ab hoc tempore occoeptae, quod liquido definire possis post aetatem Homeri: quo viventi, caelum non ultra summi Olympi horizontem putabatur, ut qui deorum sedes in montis Olympi vertice locatas narrat.... et prior physica.
[36] Neque apud Homerum alia de astronomia extant testimonia quam Hyades, Pleiades et Currus nunquam in Oceano occasurus: quam astronomiae praxim phoenices, maris expertes, docere graecos nautas necesse fuit, ut nos inNotis ad caputDe origine poeseos disseruimus263. Altrinsecus humanas mentes ad contemplationem mundani systematis, prius quam naturae universae, excitatas esse necesse est, quia illud quam haec est sensibus spectabilius, et haec quam illud mentes longe capaciores advertit. Igitur audacter statuendum astronomiam post Homerum et ante physicos graecis innotuisse.
xviii264
Mythologiae eruditae chronologia
[37] Omnes philosophicae sententiae sunt a philosophis subditae fabulis, ut late per hos libros demonstravimus, et singillatim inNotis, De origine poeseos, pro temporibus quibus ipsius philosophiae partes inter graecos ortas et metaphysica nos docuit libro priori, et historia ipsa confirmavit, nempe primum physicas, deinde morales, tandem metaphysicas: pro quo ordine inter graecos ipsi philosophi nati sunt.
Prima, physica265.
[38] Primum igitur voces poeticae ad res physicas significandas productae sunt, ut Chaos, prius confusio humanorum
seminum, sumptum pro confusione elementorum, Iupiter pro aethere, Iuno pro spirabili aëre, Venus pro natura rerum, Pan pro rerum universitate — quas a Thalete, primo Graeciae physico, incipere necesse fuit, — et contemplatio caeli ob auspicia capienda ad naturae contemplationem translata.Secunda, moralis.
[39] Deinde fabularum significationes morales fabulis applicitae: ut Tantalus avaritiae, Sisyphus cupiditatis humanae, Tityus, sive in alio graeco orbe Prometheus, iecur ab aquila aeternum depastus, animi sibi male conscii, exempla haberentur. Qua aetate Aesopum floruisse verisimile est, qui suis apologis moralem philosophiam erudivit: ad cuius exemplum Plato plures et ipse commentus est, et Menenius Agrippa, ex hoc genere sive poeta sive philosophus, una eiusmodi fabula romanam plebem, quae secessionem fecerat, revocavit. Quare, ut iambus tradux fuit a versu heroico ad numeris solutam orationem, ut supra diximus; ita Aesopi apologi fuere traduces a fabulis sive exemplis poetarum ad sententias seu praecepta sapientum.
Tertia, metaphysica. — Rerum divinarum peractus circulus.
[40] Postremo fabulis sententiae metaphysicae intrusae sunt: ut Iupiter mens aetheris omnia permeantis ac permoventis, Minerva [idea] aeterna Iovis, Venus aeternus ordo rerum, Fatum aeterna rerum necessitas, Ganymedes meditatio rerum aeternarum quae homines Deo unit; quas omnes a Phythagora primum occoeptas supra demonstravimus inNotis ad caputDe poeseos origine266. Et ita contemplationis circulus absolutus, quae, ocularis de Deo occoepta, per ambitum quem descripsimus, in Deum mente ipsa terminavit.
xix267
Poetica geographia
Principia.
[41] Et hic canon sit ad geographiam poeticam enarrandam: graeca urbium ac regionum nomina, per orbem terrarum sparsa, in Graecia principio nata; deinde, ob locorum vel situum similitudinem, ad externos prolata esse, ut quamplurimus exemplis in his libris etNotis, singillatimDe primarum vocum alienatione268, late disseruimus.
Prima Samus, ulyssica, ex qua Homerus et Pythagoras.
[42] Ut prima Samus fuerit ulyssica, quae et «Same» Straboni269 et communiter «Cephalenia» dicta, Ionii maris insula Achaiae adiacens; quae Samus cum Ithaca et Dulichio in Ulyssis ditione fuerat, cum ex tribus insulis Penelopes proci fuisse ab Homero narrentur270. Atque inde Homerum et Pythagoram supra, in hisNotis271, ortos esse gravissimis argumentis confecimus.
Samus secunda, asiatica — Prima Ionia — Primum Ionium mare —
Samus italica.
[43] Deinde, graecis coloniis in Asiam Minorem deductis, ex simili situ, quo Samus ulyssica erat occidua Graeciae, insula occidua Asiae «Samus» dicta, quae celeberrima posteris mansit; et Ionia, regio occiduae Asiae maritima, ab prima Ionia, quae fuerit occidua Graeciae maritimae ora; unde «Ionium mare» dictum mansit quod occiduam Graeciam alluit, a quo mari appellata «Ionia» tractus Magnae Graeciae circa Crotonem urbem. Nisi si ita dicta sit ab Samo italica, Calabriae
Ulterioris oppido, nunc, Barrio teste272, Crepacuore, ubi Pythagoram habitasse ferunt, illuc secum a Samo ulyssica vocabulo comportato: quod oppidum in excellentissimi Iohannis Baptistae Philomarini Roccae principis ditione nunc est.Ultimus
Quatenus a mythologia succurrendum historiae —
Initia historiae romanae illustrata.
[44] Historiarum initia, quae res seculo poetico affines narrant, siquae miracula aut improbabilia narrant, aliquod verum continere, quod ex his mythologiae principiis est enarrandum, ut in Theseo fabulis vindicato praestimus273. Heic restat Romulus274, qui ante Homerum floruit, nam is fuit Numae tempore, ut nos supra inNotis heic definivimus275.
[45] Rheae filius: cum Rhea sit eadem ac Ops, ut nos alibi diximus, filius foeminae optimae, sive heroidis, ex Albae regibus natae. Et Rhea sacerdos: nam, ut demonstravimus supra, heroes et heroides fuere sacerdotes (unde forsan latinis «sacerdos» mansit promiscui generis), nam Numa postea vestales instituit.
[46] Romulus ex Marte genitus: hoc est ex plebeio qui apud heroem suum militabat.
[47] Proinde abiectus in profluentam, ut monstrum: ex more heroico, qui in legemXII Tabularum postea abiit, ut supra diximus.
[48] A flumine Tiberi non extinctus: appicta Romulo traditio universalis Diluvii et ab eo aliquot homines servatos esse, nempe Noachum cum sua familia.
[49] A lupa educatus: et traditio appicta Romulo promiscuae veneris, quam exercebant exleges; unde «lupae» meretrices et «lupanar» postribulum latinis mansere dicta.
[50] Romulus clam eductus a Faustulo: traditio Romulo appicta vitae primarum gentium abditarum in lucis, ut Theseus a matre Aethra educatus quoque clam et eductus est.
[51] Conditurus urbem, capit Palatinum ut de caelo observet auspicia: traditio de primis palatiis, seu de regiis turribus poetarum, quas supra abunde diximus, applicita colli, a qua postea «Palatinus» est appellatus.
[52] Vallum, quo urbem cingit, est ipsa primarum urbium ara.
[53] Nam Remus, qui vallum per ipsius humilitatis ludibrium transilit, a Romulo caesus, suo sanguine urbis consecrat muros, est traditio violentorum exlegum, qui, aras fortium transgressi, a fortibus caesi, prima ararum vota fuere. Et hinc Remus a Romulo in condenda urbe auspiciis victus, quod Remus auspicia non haberet, non esset ex regum ordine. Nam quod Romulus et Remus fratres gemini ab eadem lupa educati, et ea est poetica traditio, castior quam ulla graecis servata, quod tum heroes, tum homines ex eadem multitudine exlegi, quanquam his illi priores, provenere. Et orta inter Romulum Remumque contentio, quia gemini erant, uter urbem auspicaretur, auspiciis dirempta, est ad Romae exordia producta traditio primas respublicas fuisse theocratias, in quibus primi patres, inter se pares, deorum iudiciis, nempe auspiciis, controversias dirimebant.
[54] Lucum aperit, quo arcades et phryges confugiunt: traditio de primis erronibus mediterraneis ac transmarinis, in profugos ad asylum Romuli derivata, ut in his libris diximus.
[55] Fabula autem Romuli socios ex romana terra ortos esse est ipsissima fabula de gigantibus quam inRomulo tenebris excusso enarravimus276; ut et illam aliam latius in hisNotis qua Romulus sacra Herculis recepit Aramque ei maximam statuit277.
[56] Postremo ludi equestres, per quorum simulationem sabinas romani rapiunt, sunt heroum rapinae, quas superius
in his libris et graviusNotis diximus, equis exercitae: ex quibus simile troianis graecisque bellum natura sociale ortum probavimus.[57] Sic sub Tullo, hoc est brevi post Homerum, tergemini hinc Horatii atque hinc Curiatii, [qui] pugnant pro Roma, pro Alba, sunt singularia certamina quibus primae gentes iniurias publice vindicabant; ut, post novem annorum rapinas, seu post prima heroum latrocinia, a singulari certamine Paridis et Menelai decimum troiani belli annum exorditur Homerus. Qua ratione haec eadem ipsa historia et apud latinos et apud graecos, ut Vossius inRethorica (De statibus caussarum) erudite confert, utrisque verisimilis fieri potest.
[58] Sic Ancus Marcius bellicas caeremonias instituit ut bella aliquo ritu indicerentur: ut Homeri tempore demonstravimus nondum bellorum institutas esse indictiones.